EN | ES |

979

979


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

25

238 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 8.

IV. $ 10. Nec grave cuiquam existat, juris ordinem sic in causarum processibus feliciter observari. quam per reprobos juris ministros eo obmisso veram innocenciam frequencius condempnari ; judiciarius enim ordo cum sibi concomitantibus? mon sinit a justicia exorbitare juratos, judices et actores illicitos, ipsorum conatus freno justicie refrenando, nec temore litigantibus laxat habenas. Et cum juxta canonicas saneciones malos comprimore et bonos sublevare officium sit regale, quod sine justicia, que est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuens, nequi- inus effectu. mancipare, nam in sua exeeucione ipsa mandat, juris ordinem firmiter obsorvarl, cumque jus justicie sib executivum, juris autem. prudencia doceat, qualiter sortiri debeat hoc effectum. ut unusquisque sibi debitum mediante justicia consequatur: unde his tribus virtutibus, scilicet justicie, juri ac domine? jurisprudencie immobiliter adherentes, ex quarum fonte noster ordo judiciarius derivatur. quem statuimus sub pena omnium bonorum ac perso- narum ab urburaris. judicibus, juratis ac. omnibus aliis in. judicio litigantibus ut. pupillam oculi inviolabiliter custodiri. Quicquid vero contra jam statutum ordinem nostrum judiciarim sentenciatum aut prolatum fuerit, ipso jure sit irritum et inane; nihilominus tamen pene jam statute nostri juris transgressoribus hnminebunt.

Cap. 8. De litis contestacione.

Cognitis his sub brevitate debita, que ante cause principalis ingressum sepe in judiciis ventilantur, quo preparatorla sunt ad judicium, quod per litis contestacionem sumit exordium, ideo de ipsa et. de aliis sequentibus eandem usque ad definitivam sentenciam in hae ultima particula pertractemus.

h) commitantibus W, E, V. i) domine W, V; dne H, E; fehlt Pei, Sch.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile