EN | ES |

979

979


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

20

992 JUS REG. MONT. LID. IV, CAP. 4.

illos, quibus racione vendendi? aut emendi? homagium fecerunt; quod naturali displicet racioni, has personas se ad invicem aliquibus displicencüs provocare. Nec putent aliqui racione carentes hoc officrum respuendum, cum eciam imperiales constituciones per ora principum divinitus prolate huie officio laudem tribuant ot honorem dicentes: Militant namque patroni causarum, qui gloriosis vocibus confisi laborancium spem et vitam defendunt. Nec minus dicuntur reipublice et singulari utilitati singulariter providere, quam si pro utilitatibus singulorum clipeis, thoracibus et gladiis uterentur, parentes ac patriam conservando. Verum experiencia rei docet, ipsum advocacionis officium esse in omnibus judiciis oportunum. $ 1l. Permittimus eciam, ut se muniant quibus- cumque cautelis et protestacionibus, sicut hucusque poterunt (sic) premunire, ne damnum aliquod incurrant pro suis clientibus in judicio advocando; non enim inde debent dispendium sentire, unde eos decet merito premium expectare. Insuper judices non sinant, advocatos racione patrocinii ab aliquo disturbare (sic) $ 12. Hoc de bonis et legalibus statuimus advocatis, sed roprobos prevari- catoresque ab omni advocacionis oflicjo excludendos, ne boni malorum consorcio inquinentur. $ 13. Si autem partes principales tante fuerint discrecionis et eloquencie, poterunt pro se persona- liter advocare, venia tamen prius a judice nnpetrata.

f) feudi aut emende V; feudi aut E.

$ 11. Vergl. IV, 10, $$ 3 4.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile