Text view
979
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
25
214 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 2.
Cap. 2.
De citacionibus.
Sed cum citacio sit principium et tocius ordinis judiciarii
fundamentum, de ipsa tamquam de parte pociori principalitor
videamus; quia principium cujuslibet rei potissima pars cst, teste
domino Justiniano imperatore, sanctissimo legislatore, co quod
bene et competenter universa geruntur, si principium decens
fuerit et amabile Deo.
$ 1. Est autem citacio legittima in jus evocacio; et quando
fit per judieem principaliter precipientem alterutri parcium aut
utrisque, quod certo termino compareant coram 1pso, hiuc inde
secundum justiciam responsuri.
8 2. Est eciam citacio per judicis nuncium ad hoe juratum,
ut si citatus, sicut pluries evenit, citacionem ad ipsum pervenisse
negaret, tunc citantis indubitanter stabitur juramento. $ 8. lloc
autem modo sunt citaciones per juratum nuncium faciende, ut de
judieis cite& mandato. Nec aliquis nis! legittima ex causa ad
judierum citetur ordinarium eo die, quo ipsum judicium esse
debet, quia tempus et hora non paciuntur tunc plenius deliberandt
consilium, nec inermes nostris debemus resistere inimicis, sed
egemus tempore, cum actor, in cujus (sic) est velle agere, jam
dudum se suis munierit munimentis, ut ct nos nostras defensiones
providencius ordinemus. Unde unusquisque citandus est ad
judicium. ordinarium ad minus proxima die precedente. & 4. Et
si copia ejus haberi poterit, citetur propria in persona; si auteni
absens fuerit aut latitet subterfugiendo judicium, por eundoan
nuncium ad domum ejus tunc publice citetur. Tucins est tamen
in omnibus arduis causis ad domum fieri citaciones hoc modo:
nuncius Juratus stabit ante domum citandi, ipsum ad mandatum
judicis aperta voce citando, audientibus transeuntibus et vicinis:
nam circa majora caucius esb agendum. $ 5. Statuinque nuncius
citans execucionem citacionis notario dieat judicis, ut ipsam sic
ponat in tabulis vel in actis, scilicet. quod talis nd. mandatum
judicis per talem juratum nuncium ponendo diem et horam, ut
judicio compareret tali die, ad domum suam fucrit publice citatus,
audientibus transeuntibus et vicinis, $ 6. Nullus autem est ita
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile