977
977
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Incipit ''ransitus Beatae Mariae. 351
III.
Et ecce subito, dum praedicaret sanctus Johannes
in Epheso, die dominica, hora diei tertia, terrae motus
factus est magnus, et nubes elevavit eum et suscepit
eum ab oeulis omnium et adduxit eum ante ostium
domus, ubi erat Maria. Et pulsans ostium, statim in-
gressus est. Cum autem videret eum Maria, exultavit
in gaudio et dixit: Rogo te, fili Johannes, memor
esto verborum domini mei Jesu Christi, quibus com-
mendavit me tibi. Ecce enim in die tertio cum reces-
sura de corpore sum, audivi consilia Judaeorum di-
centium: Expectemus diem, quando morietur illa, quae
portavit illum seduetorem, et corpus eius igni com-
buramus. Vocavit ergo sanctum Johannem et intro-
duxit eum in secretarium domus, ef ostendit ei vesti-
mentum sepulturae suae et palmam illam luminis,
quam aeceperat ab angelo, monens eum, ut illam fa-
ceret ferri ante lectum suum, cum iret ad monumentum.
IV.
Cui sanctus Johannes ait: Quomodo ego solus
tibi parabo exequias, nisi venerint fratres et coapo-
stoli domini mei Jesu Christi ad reddendum honorem
corpusculo tuo? Et ecce subito per imperium Dei
omnes apostoli de locis, in quibus praedicabant ver-
bum Dei, elevati in nube rapti sunt, et depositi sunt
ante ostium domus, in qua habitabat Maria. Et salu-
tantes se invicem, mirabantur, dicentes: Quae causa
est, ob quam Dominus nos hie congregavit? (Advenit
autem cum eis Paulus, ex circumcisione conversus,
qui assumptus fuerat cum Barnaba in ministerium
gentium. Cumque inter eos esset pia contentio, quis
ex eis prior oraret ad Dominum, ut ostenderet illis
causam ipsorum, et Petrus Paulum hortaretur, ut prior
oraret, Paulus respondit, dicens: tuum est istud offi-
cium, primum inchoare, maxime cum sis electus a
Deo eolumna eeclesiae, et tu praecedis omnes in apo-
stolatu; meum autem minime: nam ego minimus sum
omnium vestrum, et tamquam abortivo visus est mihi
Christus, nec me vobis aequare praesumo, famen
gratia Dei sum id, quod sum.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile