Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
208
182.
Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.
Ačkoli nemá co oznamovati, píše tento list, poněvadž našel člověka, který do Norm-
berka se chystá. (Luc. 932.)
Bernhardo suo Adelmanno s. p. d. Respondi iamdudum literis tuis, quas
postremo ad me cum fasce librorum misisti, et dum chartam occupare cupio,
non dubitavi, quicquid in buccam veniret, scribere: neque scio interim (quan-
quam ad me scripsisti), sive forsitan occupatus es, sive literae meae minime
ad te pervenerunt. Quanquam autem in praesentia nihil in mentem voniat,
quod te scire velim, quoniam tamen nactus sum hominem, qui Noribergam
proficisci velit, statui ad te scribere aliqua, quae fortassis non iniucunda co-
gnitu tibi erunt. De re literaria nihil habeo, quod scribam, nisi ut sis, qui
hactenus fuisti. Vale.
Neobsažný a zmatený poněkud (či snad neüplny?) list tento položil Mitis na r. 1501
(klada jej do druhé knihy); nám nebylo možná umístiti ho ani v tomto roce ani v jiném
žádném.
183.
Bohuslav Augustinu Olomouckému.
Z Hasišteina — 30. září. Doporučuje vřele strýce svého Děpolta. (Luc. 128.)
D. Augustino Moravo s. p. d. Dominus Theobaldus, patruelis meus, opera
tua indiget, et guia me pro tua in me benevolentia plurimum auctoritate apud
te valere putat, voluit literis meis tibi commendari. Itaque commendo tibi magno-
pere hominem precorgue, ut nihil praetermittas, guo is desiderii sui compos
effici possit. Quicquid enim beneficii in eum contuleris, tanti facturus sum, ac
si in me contulisses. Vale, suavissime Augustine, et si vacat, facito, ut ad
me aliquid de rebus Pannonicis scribas. Datae subito Hassensteynae ultima
Septembris.
Doporucenec ten pocházel z mladší rodiny Popelů z Lobkovic.
184.
Bohuslav administratorům arcibiskupství Pražského.
— 18. srpna. Doporučuje žádost kaplana svého Jiřího v Kadani. (Luc. 802.)
Dominis administratoribus archiepiscopatus Pragensis s. p. d. Causam do-
mini Georgii, capellani mei, iampridem cognovistis: eam vobis nunc commendo,
precorque, ut commendatio mea ei prosit. Neque id facerem, nisi ea, quae
cupit, iusta putarem. Tentavit is ante omnia, si res arbitrio boni viri coriponi
possit, sed conatus eius vani fuerunt, et ideo nunc ad vestrum auxilium con-