946
946
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
168.
Bohuslav Kristianu Pedikovi.
Aby dokázal, že nejen doby dávno minulé muže výtečné a slavné rodívaly, líčí vy-
-nikající vlastnosti kancléře Jana z Šelnberka. (Luc. 58%, Vinařický 35.)
Christiano Pedick s. d. Audivi saepenumero, dum, ut fit, sermo de republica
oritur, a nonnullis secula prisca et maiores nostros mirifice laudari, guod domi
militiaegue admodum clari et excellentes fuissent, aetatem nunc nostram penitus
despici atque contemni, tanquam nullum omnio magnum illustremque virum tu-
lerit. Quorum ego erga vetustatem observantiam et amorem non probare non
possum; quod autem aetatem hanc tanto studio insectantur, vereor, ne eorum
potius mores quam tempora nostra in culpa sint. Ut enim innumeros alios nullo
virtutum genere priscis illis hominibus, quos tantopere admiramur, inferiores omit-
tam, quid tandem Joanni a Sseleberg, regni Bohemiae cancellario, quod ad lau-
dém, gloriam amplitudinemque pertineat, deest? Est in eo statura egregia, est
vultus maiestatem quandam singularem prae se ferens, est, quod Cicero compositis
moribus accidere ait, summa gravitas cum summa humanitate coniuncta, ingenium
acutissimum, memoria omnium, quae vidit, audivit, legit, tenax; eloquentia vero
tanta, quantam ego in homine nostrate ne sperare quidem unquam ausus essem.
Nil oratione sua gravius, nil concinnius, nil ornatius, nil copiosius. Quoties ho-
minem audio, Ulyssem mihi audire videor, cuius orationem hybernis nivibus simi-
lem fuisse Homerus ait. Materiei sententiae, sententiis verba quadrant. Fluunt
omnia illaborata, quae alius intentissima cura consequi non posset. Eo perorante
non Graecis, non Latinis cedimus, sive orationis elegantiam et suavitatem inspicis,
sive copiam et huiusmodi copiam, quae nunquam satietatem aut fastidium
parit. Quis enim loqui eo incipiente non veretur, ne cito desinat? Jam vero
omnibus verbis suis incredibilis autoritas et fides inest. Si quando in senatu
de republica dicit, omnes in sententiam eius pedibus eunt, neque quisquam
ex tanto prudentissimorum et eloquentissimorum hominum numero aut ad-
versatur ei, aut se melius reipublicae consulturum putat. Nunquam ulla res
magna sine eo agitur. In causis non advocati sed testis pene fidem affert.
Id facit aetas eius sancte integreque transacta et ab omni labe fraudis et cal-
liditatis prorsus aliena. Neque tamen hae virtutes insolentem aut superbum
reddunt. Faciles ad hominem aditus, dat grata responsa, intempestive acce-
dentibus non irascitur, precibus importune operam suam exigentium non ex-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile