EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

116 1500.

fide, summis denique immortalibusque virtutibus comparari posse crediderim. Quae ne cogitatione quidem assequor, nedum verbis ea satis apte exprimere aut illustrare queam. Hic coeleste veluti quoddam iubar tanto splendore coruscat, ut unus totius aevi lumen facile obumbret quasique radiis quibus- dam erectam mentis aciem perstringat. Unus quippe est, in quo maxime vel celebrando laborem, industriam vigiliasque suas omnes ponere literati ho- mines certatim debeant, et cuius ex virtute tanquam ex perenni fonte prae- clara vatum ingenia irrigentur. Ad hanc autem provinciam meis viribus prorsus inparem subeundam Bohuslaus de Hassenstein, unus omnium, quos viderim quosque audierim, longe eruditissimus, suavissimo me carmine et Pegasaeo lepore condito provocavit, cuius quoque profundissimam in omni disciplinarum genere doctrinam ingeniique dotes eminentissimas hoc eodem sum libello (utinam tam eleganter quam vere!) prosequutus. Is proculdubio mihi videtur esse, cui ex [talis (facessat adulatio) unus aut alter, ne dicam nemo, conferri possit: ita enim velim, mi patrone, tibi persuadeas, Bohuslaum hac praesertim tempestate facundia, eruditione, ingenuitate, candore nulli ex primo loco ces- surum. Hic, inquam, hic est (quod qui negat, meridiem lucere negat) totius sapientiae fons uberrimus, quo superstite summum esse video ac rarum, quod possint sibi literae polliceri, cuius ego sortem cum optimam tum vero beatis- simam duco. Nullum quippe genus vitae cum literati hominis otio, dummodo non sterili neque infoecundo, comparari potest. Ilac tanta tamque solida ho- minis laude perculsus, simulac Pragam tuo ductu tuisque auspiciis perveni, nihil prius aut antiquius habui quam eum mihi quovis benevolentiae foederc conciliare; qui, ut est ingenio semper in officium exposito et obvio, non solum conditionem non sprevit, verum etiam ita arctis et inexplicabilibus amoris vinculis me strinxit, ut ab eius amplexu vix ipsa quidem possim morte divelli. Cuius ego moribus delector, doctrina erudior, consilio ducor, praesidio munior, iudicioque castigatissimo velut Lydio lapide, quo verum aurum ab adulterino discernitur, in meis scriptis vel edendis vel supprimendis utor: ei denique, cum abs te uno, in quo spes omnes sunt meae sitae et collocatae, discessi, amoris atque observantiae primas defero. Video me fere totius argumentum opusculi obiter atque aliud agens explicasse, quod tuo potissimum nomini dedicavi, non modo ut perpetuum meae in te pietatis extaret monumentum, quamquam et illud quidem, sed quod gnato tuo Henrico eidemque alumno meo dulcissimo cum ad ediscendum tum vero ad imitandum id apprime utile fore videbatur. Nec est, cur mireris hoc a me arrogantius, quam moa ferat consuetudo, scriptum. Nam ut caeteris in rebus decet modeste ac submisse de se ipso et sentire et loqui manticamque a tergo ad pectus quandoque revocare: sic in poémate (diis hominibusque approbantibus) quasi mercedis loco datur sua paulo licentius iactare. Et quoniam in tui nati sermonem de- venimus, non erit a nostro instituto prorsus alienum, si, quid spei ex illius indole mihi conceperim, plane cofidenterque tibi significem. "Talem profecto noster se gerit Henricus, ut iam omnium in se oculos convertat, et incredi- bilem quandam, cui profecto cumulatissime responsurus est, expectationem sui concitarit. Nec arbitror quenquam ex tuis maioribus ea fuisse virtute, quam huius divina pene indoles ostentet, ut fore atque adeo augurer, ne cui pro-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile