EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

30 1490.

25. Bohuslav Janovi z Selnberka.

Z Alexandrie 1490 5. list. Zprávu dává o vykonané potud cestě, a kterak se chystá ještě ostrovy řecké, trosky Trojské a Konstantinopoli navštíviti. Pozdravuje Pütu z Riesen- berka a odporučuje doručitele tohoto listu, jakéhos Krakovana. (Nova epist. App. 10, Vinařický T).

D. Joanni de Sselnberck, regni Bohemiae cancellario, s. p. d. Ilaec ad tc ex Alexandria scribo. Non contentus enim Judaea et Hierosolymis Aegyptum quoque et famosissimam urbem, quam aetas nostra Cairum appcllat (veteres Memphim vocabant), adii. Multa hic tractus memoratu digna habet, sed quis omnia epistola complecti possit? Coram ista aliquando Domino propitio narra- bimus. Alexandria olim admodum clara erat et regum Aegypti sedes. lloc etiam tempore totius continentis, qui mari nostro alluitur, nobilissimum empo- rium est. Indicae, Arabicae, Aethiopicae merces eo confluunt, inde demum occidenti et regionibus nostris inferuntur. Patrum nostrorum memoria Petrus, Cypri rex, Alexandriam cepit: sed innumerabilibus Aegyptiorum copiis adven- tantibus, cum expectare hostes non auderet, diruta urbe et ingenti ablata praeda retro in Cyprum concessit. Reperi hic onerariam Genuensium navem: hanc conscendere et Cycladas insulas, fauces Hellesponti, ruinas Troiae, Con- stantinopolim et loca denique tot literis celebrata visere paro. Ilaec enim me, qui ab infantia in huiusmodi rerum inquisitione versatus sum, plurimum delectant, caeteris forsitan ridicula videntur: sed ego non video, cur me pudeat eos sequi, qui maluerunt discere situs terrarum, mores et consuetudines hominum perspicere, cognoscere ritus et instituta gentium quam in patria per otium et voluptatem marcere. IIaec si tibi probantur, non est cur aliorum in ea re iudicium pertimescam: sin me falli errareque censes, is sum, quem verbo de sententia dimovere poteris. Vale, patrone dignitatis meae, valeat et Puta meus tecum. Ex Alexandria Aegypti 1490 Novemb. 5.

Post scripta. Qui has literas ad. te feret, Cracoviensis cst apud suos clarus, ct in meo comitatu toto hoc itinere fuit. Quamobrem commendo tibi hominem, gratumque mihi admodum feceris, si intellexerit commendationem meam sibi apud te adiumento fuisse.

Zmíněné v listu dobytí Alexandrie od Petra krále Cyprského událo se r. 1365. Tento král svou poutí po Evropě, na niž zavítal také ke dvoru Karla IV do Prahy, jest paměti- hodný. (Srovn. článek K. Jirečka »Guillaume de Machaut« v Cas. Mus. 1873 str. 78.) Po- zdravený od Bohuslava Půta Švihovský z Riesenberka byl od r. 1479 nejvyšším sudím v království Českém (O něm viz Palackého V, 1, 866).


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile