EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1512. 227

consilio parentem subsidio pecuniario iuvare. Quod munus postea Gregorius noster Gelenius laudabiliter suscepit et laudabilius perfecit, cum ei Sigismun- dum filium erudiendum et ad has secum partes ducendum tradiderat. Dignum igitur mihi visum fuit tam eruditos et charissimos homines et iam vita de- functos nonnullis rusticis versiculis honorare, quo eorum memoria apud po- steros vivacior redderetur. Ea carmina licet forsitan ut nec Apolline ita nec lectione digna sint, decrevi ad te mittere, utpote hominem eruditum et bo- narum artium percupidum: in quibus si quod erratum offendes, emendare illud pro tua eruditione non gravaberis. Quod autem Wenceslaum ipsum urbe Ham- monia genitum et alitum scripsi, graecanico uti verbo mihi placuit, cum Ham- mon, unde Hammonius deducitur, Graecis idem quod nostris »arena« dicatur; unde Jovem Hammonium appellamus: de quo tu apud historicos graecos et latinos multa legere potuisti. Quodsi »Piscensis« tibi nomen magis placebit, etiam »Piscensi urbe« pro »Hammonia« stare poterit. (Sequitur Epitaphium Wenceslai Pisecensis Venetiis mortui.)

M. Petr Písecký narodil se asi r. 1486, r. 1508 stal se na universitě Pražské bakalá-

tem, r. 1510 mistrem. O něm viz článek v Poutníku od Otavy 1858 str. 201, o M. Řeho- řovi Pražském ve spisku mém: Počátky humanismu v Čechách str. 48.

15*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile