Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Druhá kniha půhonná z l. 1407—1530. 449
Ibi prefatis servitoribus iudicio presidentibus, auditis actorum questione et
citati responsione nec non litteris et tabulis ex utraque parte pro suis testimoniis
productis, consilio inito, edixerunt, quod super hiis volunt habere deliberacionem
et assignaverunt partibus terminum ad idem cum eisdem servitoribus absque cita-
cione sabbato 4 temp. quadrag. [8. brezna 1438]. Actum a. d. ut supra, videlicet
MCCCCXXXVII sabbato 4 temp. adv. [21. prosince].
Item a. d. millesimo quadringentesimo XLVI feria VI ante Sixti [5. srpna] Si-
gismundus de Czrnoeze, actor predictus, veniens coram beneficiariis curie, notificavit,
quia Johannes Gezowecez citatus predictus, possessor hereditatum, pro quibus causa
est et accio superius inchoata necdum finita iure mediante, mortuus est. Similiter
notificavit, quod possessores dictarum hereditatum moderni, qui se videntur ad eos
dietas hereditates devolvisse, post mortem ipsius Johannis Gezoweez citati olim
dieti, de hereditatibus se intromiserunt et tenent, insuper et vendunt aut vendere
intendunt, causa, ut premissum est, nondum, prout inceperunt, iudicialiter determi-
nata. Propter quod, ne anni iuris sibi transirent, nomine suo et Nicolai, similiter
actoris, nomine contra quamcumque mutacionem sive devolutoriam post mortem
dieti Johannis Gezoweez aut forum aut aliam quamcumque alienacionem, que fieri
posset, ante sentenciam dominorum servitorum iudicialiter fiendam defendit iure,
et quia de inchoata eausa de iusticia, quam agunt et agere intendunt et conantur,
juxta ipsorum litteras regales resilire non intendunt, set terminare, quando erunt
práva propuštčna. Super quibus notificacione aut defensione petiverunt memoriam
beneficiariorum.
Item a. d. MCCCCLI feria IIII die s. Egidii [f. zd7?| Sigismundus de Czrnoczie
actor suprascriptus, veniens coram beneficiariis curie, notificavit, qualiter litteras
dominorum regum regni, quas habent super bona et hereditates ville Nerestecz,
racione quarum litterarum litem et causam pretextu bonorum predictorum inchoavit,
ut supra, contra Johannem dictum Gezowecz de Rakowiez citatum predictum, unam
videlicet et primam Johannis regis et duas Karoli imperatoris et quartam Wenceslai
regis dedit Sigismundo de Jablona, amico suo, servandas ad fideles manus; qui
mortuus est in Karlstein, ipso absente. Postea veniens, requirebat suas litteras pre-
dictas reabere viceversa, et cum noluisset sibi restituere, petivit coram beneficiariis
eurie^ habere memoriam, quicumque dictas litteras suas habet aut habuerit, quod
non habet ipsas cum sua voluntate, set contra velle suum, a ti listové, ktož je
kolivěk má, aby žádné moci nejméli ani práva proti póvodovi svrchupsanému. Quas
litteras cum ipsorum sigillis beneficiarii curie viderunt sanas et inviolatas, legerunt
et manibus tractaverunt tune, quando causam Sigismundus, actor predictus, agere
inchoavit, ut supra scriptum est. (?)
Item Sigismundus de Czrnoezie, actor supra nominatus, de novo citavit Mar-
quardum? de Rakowiez et de Neresteze trina citacione.
DESKY DVORSKÉ. 57