EN | ES |

821

821


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

2 let 1390 a 1391. 529

a singulis steuris et ab vniuersis solucionibus et pass[ionibus], quibuscumque cense- antur nominibus, precipue uero a generali [berna] et [..... qu]andocumque postula- retur siue postulabitur, sunt et esse debent liberi penitus et soluti. Hocque cercius in[clu]so, si quis vel qui unquam cum ipso Jeczrichone uel suis successoribus quibus- cumque aliquid habuerit uel habuerint accionis, extunc ipsum et ipsos suos succes- sores iure et mediante iusticia coram nobis et nostro purgrawio tantum et non alibi conuenire et repetere debet et debeut, quia ipsis aduersum eum uel eos cum pleni- tudine iuris iusticie facere volumus complementum. Et qui presentem litteram ipsius Jeczrichonis et heredum suorum de bona habuerit voluntate, illi competit ius omnium premissorum. In quorum sufficiens testimonium et robur firmius sigillum nostrum proprium principaliter, deinde sigilla famosorum virorum, videlicet Jeskonis dicti Hurak, purgrawii nostri tunc temporis in Costemmlat, dicti eciam de Lopucz, Alberti dicti Syrotek de Chwalowiez et Peskonis de Wssechlap in villa Wsseiam de certa nostra sciencia presentibus sunt appensa. Dat. a. d. mill. trecent. nonag. feria sexta post festum s. Galli. (Ze čtyr pečetí zbyly tři, a sice 2., 3. a 4.)

43.

Půta z Hradiště jinak z Turgova vyznává, že obdržel od Bočka z Poděbrad jinak z Kun- Btatu splátku 212'|, kopy gr. na list Čeňka z Vartenberka, jenž 1700 kop gr. obsahuje, kte- rýžto list od Jana z Vlašimě a jeho přátel ve své moci. (91).

V Prase, 24. února 1391.

Ego Potha de Hradiscze alias de Turgow not. facio vniuersis presentem lit- teram visuris, lecturis siue eciam audituris, guod nobilis vir Boczco de Podyebrad alias de Cunstat super littera nobilis domini Czenconis de Wartenberg, que mille cum septingentis in se continet sexagenas gr., quam litteram a domino Johanne de Wlassym et a suis amicis cum bona eorum voluntate mea in potestate dinoscor ha- bere, ducentas cum duodecim et dimidia sexagena gr. pro parte ipsum contingente michi plene ac integraliter persoluit. Quibus ducentis cum duodecim et dimidia se- xagenis ipsum dominum Boczconem presentibus quittum facio ac omnino solutum sub mee fidei puritate sine dolo, promittendo dictum dominum Boczconem pro pre- notata summa pecunie, quam michi, ut premittitur, dedit ac integre assignauit, num- quam amplius monere. Pro dampnis uero inde qualiter taliter subortis super Benes- sium de Dyetenicz ego dictus Potha vna cum prenotato domino Boczcone parte ex utraque potenter deuenimus ita, ut quidquid ipse Benessius inter nos pretextu damp- norum pronunciauerit, ambo ipsius pronunciacioni parere spondemus, in nullo penitus contradicendo. In euidenciam uero clariorem omnium premissorum meum proprium

sigillum est appensum. Nosque Benessius de Dyetenicz, Wilhelmus de Turgow, Archiv Cesky XIV. 67


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile