Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
g roku 1528. 327
dimentis sue religionis a matrum suarum uberibus imbuti sunt; jam nonnulli spiri-
tuales et seculares retro post Sathanam abeuntes plus Lutherum eiusque scripta pen-
santes et legentes, que carnis sue concupiscentia sigillavit, quam beatos doctores, qui
sua scripta sanguine proprio, pacientes propter Cristum, signavere, sacramentum
Cristi detrahere non verentur; ut eciam accepi, te pater sacramentum sanctissimum
eucaristie leuipendere his verbis: Corpus Cristi non est sacrificium, non est oblacio.
Si non est sacrificium, oblacio, non est corpus Cristi, et per consequens nec (ut
Pikhartite volunt) Cristus; et si non est Cristus, tunc sumus sine Cristo, et sic sine
Deo, secundum Johannis dictum in 2^: Qui negat filium, non habet patrem; et ca-
pitulo 5?: Qui non habet filium, non habet vitam. Ve ergo nobis, ut quid nati sumus,
si sine Cristo, qui Deus et vita est, sumus. Num primeui cristiani, confitentes
Cristum sacrario in altari esse, qui excellentissima et propicia oblacio est pro nostris
peccatis ad Deum Patrem, et pro eodem Cristo sanguinem suum fuderunt, errarunt
et per consequens sicut erronei perierunt? Noli pater mi insanire et secundum illam
heresim Lutherianam tenere, ne non solum contra doctores sacros, verum eciam conítra
Cristum presumere videaris. Ceterum non pauci et ex meis oviculis scandalisantur
in illo, quod in monstrantia Cristum dominum nostrum exponere non vis. Si paro-
chiani tui decimas, que sunt papistica tradicio, solvere tibi recusarent, insurgeres
omnino et scripturam pro se invenires: qua re eciam illi contra te, ritus paternos
negantem, accipientes in adiutorium legem diuinam, haud insurgerent, et sicut tu
dominum negas et abscondis, eciam decimas negent? Animaduerte pater, quid facis,
si ita est, prout audio, quod ille infelix Luther plus apud te quam omnes sancti
doctores valent. Oportet te cum eo perire, quomodo omnis plantatio, ut dicit Cristus
Math. 15, quam non plantavit pater meus, eradicabitur. Doctrina Lutheri lucide vi-
detur non esse ex Deo, quia contraria est Cristo, imo nec stare poterit. Propter
quod, pater, non Lutherum, sed fideles Bohemos antiquos, qui sequaces Cristi exi-
stentes pro eo multa tormenta passi sunt, sequere, ut possis in vitam reservari. Non
alios Lutheri doctrinam sequi video, nempe carnales, ut in sua libertatem libidine
sicut equus et mulus habeant. Apostoli et discipuli Cristi propter sacerdocii officium
reliquerunt uxores, nec aliquem sacerdotum Cristi filium vel filiam genuisse legimus,
ergo non uxorabantur; Luther uero et eius sequaces sacerdocium propter uxores re-
linquunt et in negocia secularia sese intromittunt. Tales seu talium doctrinam de
vita, sicut doctrinam Cristi, apostolorum eius, doctorum sanctorum et martirum Cristi
amplectere, Cristumque in altari sancto (qui semel per mortem oblatus est) sacri-
ficium esse, quod in eternum manet, confitere. Нес scripta ad te dedi condolens
fidei, si ita se res habet; sin autem secus est (parcens iuventuti mee) scriptis tuis
certum me redde, ut congaudeam caritati. Vale. Sacerdos Simon ex Habr.
Honorabili viro sacerdoti Johanni plebano Brodensi, patri in Christo dilecto.