82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
143
ipsa translacio per nos facta esset et manifesta omnibus hominibus, honorabiles et religiosos
viros dominos Henricum prepositum, Johannem priorem et alios fratres ad presens ibidem
conventum facientes cum decenti reverencia et honore in ecclesia sancti Nicolai et sancte
Katherine, ubi prius fuit monasterium, recepimus, ac eos cum sollempni processione trans-
tulimus ad novum monasterium beate Marie virginis, ubi prius fuit ecclesia parochialis et
eos induximus in possessionem eiusdem sicut fuit ipsa eeclesia ab anliquo. Publicavimus
eciam ipsam translacionem fideli populo, ut quilibet scire posset ipsam translacionem sic
racionabiliter et canonice esse faclam. Decernimus eciam et ordinamus, quod ipsum novum
monasterium ac preposilus et fratres eiusdem suis privilegiis el liberlatibus in novo gaudeant
monasterio sicut usi sunt et habuerunt in antiquo. Insuper statuimus et ordinamus auctori-
tate aposlolica et licencia speciali ad hoc generose concessa, prout superius expressatur,
“quod prepositus eiusdem monasterii, qui ad presens est vel qui pro tempore fuerit in futurum,
in eodem novo monasterio per se vel per alium eiusdem monaslerii fratrem curam ani-
marum parochianorum eiusdem ecclesie gerere valeat et exercere. Et ne ipsa ecclesia
sancli Nicolai et sancte Katherine, ubi prius fuit. monasterium, ad profanos usus revertatur,
auctoritate apostolica supradicla nobis concessa statuimus el ordinamus, quod ipsa ecclesia
sancti Nicolai et sancte Katherine hospitale existat et quod in ipsa infirmi teneantur et
serventur ac quod preposilus et fratres eiusdem novi monasterii, qui pro tempore fuerint,
duas sexagenas grossorum pragensium pro sustenlacione ipsorum infirmorum ipsi hospitali
singulis annis inperpetuum tradant et assignent et eciam quod ipsi per se vel per alium seu
alios singulis septimanis tres missas in eodem hospitali perpetuis temporibus celebrent vel
faciant celebrari. In quorum omnium teslimonium nostrum sigillum unacum sigillis dictorum
patrum et dominorum Johannis Nazaretensis et Johannis Magarensis episcoporum supradictorum
de nostra certa sciencia presenlibus sunt appensa. Et nichilominus in testimonium et robur maioris
firmilalis presentes literas per nolarios publicos infrascriplos scribi et publicari mandavimus.
Datum et aclum Lanczkrone anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio, indiccione
prima, ipso die sancte Trinilatis, que fuit dies prima mensis Junii, pontificatus sanclissimi in
Christo patris et domini noslri domini Bonifacii divina providencia pape noni anno quarto.
Presenlibus honorabilibus et discretis viris. dominis magistro Vito canonico ecclesie sancti
Egidii maioris civitatis Pragensis curie nostre episcopalis Lulhomislensis officiali, Nicolao in
Ostrwa decano districtus Lanczkronensis, Wenceslao in Damykow ecclesiarum plebanis,
Gregorio allarista altaris sancli Jacobi in ecclesia parochiali iu Usk Luthomislensis diocesis,
Hrzcone dicto Krlin et Jessicone fratre ipsius germano, Wenceslao et Petro de Strannye
similiter fratribus, Johanne Syrotek et Johanne Blaznicze familiaribus nostris. commen-
salibus et aliis multis testibus fidedignis circa premissa.
Et ego Vitus natus quondam Petri de Lompnicz clericus Pragensis diocesis publicus
imperiali auctoritate notarius etc.
Et ego Wenceslaus Wenceslai de Humpolez clerieus Pragensis diocesis imperiali
auctoritate nolarius publicus etc.
(Orig. Perg. 2 h. Sig. das 3, abgerissen.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile