EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

109

gnoscimus universis. Quod constitulus coram nobis in pleno consilio discretus vir Franciscus Broeder nosler concivis voluntarie recognovit, se debere et teneri censuare provido viro Andree de Czlewings pro tunc nostre civitatis notario et suis heredibus unam marcam census hereditarii et perpetui, sexaginta qualuor grossos pragenses pro marca computando, de domo sua, videlicet eiusdem Francisci, sita in foro inferiori intér domos Enderlini penestici et Nycolai de Bela sutoris, quem quidem censum idem Andreas sibi et suis heredibus here- ditarie reservavit vendendo dicto Francisco domum suam predictam. Eundem igitur censum Franciscus predictus aut domus prefate possessor Andree predicto aut suis heredibus annis singulis censuare debent et porrigere, videlicet triginta duos grossos in festo sancti Georgii et totidem in festo sancti Michaelis, prout census hereditatum exigit ordo juris, censua- cionemque. huiusmodi in festo sancti Georgii proxime inchoando. Habent autem dicti Andreas et sui heredes jus plenum et potestatem omnimodam prefatum F'ranciscum vel domus pretacte possessores pro ceisu suo neglecto seu retento per se vel cum judicis adiutorio quociens- cunque oportunum fuerit, inpignorandi pignoraque vendendi sine exhibicione judiciaria et obligandi usque ad census retenti dampnorumque omnium solucionem plenariam et integralem. Quamcunque autem Franciscus memoratus aut domus predicte possessor Andree prefato vel suis heredibus aliam marcam in bonis dicte civitatis ila certi census et boni emerit, lunc Franciscus supradictus et domus prefate possessor a censu predicto liberi erunt penitus et soluti. Et qui presentem literam de bona voluntate et consensu prefati Andree habuerit, eidem jus plenum competit omnium premissorum. In quorum testimonium et robur sigillum civitatis Iglaviensis supradicte ad preces partis utriusque de certa sciencia nostra et consensu presentibus est appensum. Datum: anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio, feria quarta in die sancti Gregorii.

(Orig. Perg. h. Sig. im Igl. Stadt-Archive.)

128.

Franz Vector, Bürger von Olmütz, überträgt einen Zins von 8 Mark, welcher von einem Bauernhof in Nebotein und zwei Fleischbänken in Olmütz an die Kapelle der Hl. Felix und Adauctus zu zahlen war, auf seine vor dem Blasiusthore gelegene Mühle.

Dt. 12. März 1393.

Nos Pesco Ritler advocatus, Perllinus Wysant magister civium, Nicolaus Slosser, Nicolaus Fleischheckl et Michael Polcz consules, Engelusch, Johannes Stahler, Friczko Hoczezemplocz, Petrus prope murum, Pesco Rayde, Henlinus Ordenlich et Johannes Ebor scabini juratique civitatis Olomucensis notumfacimus tenore presencium universis, discretum virum Fíranczkonem Vectorem nobis concivem de voluntate conthoralis sue, heredum, fratrum et amicorum suorum, quorum intereril, communicato consilio pariter et assensu, sex marcas census annui in et super curia colonaria in Neboteyn et duas marcas census perpetui super duobus totis maccellis carnium ad cappellam sanctorum Ffelicis et Adaucli in cimiterio sancti


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile