82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
71
bilium virorum dominorum . . decani et capituli ecclesie Olomucensis nobis presentatas cum
debita reverencia recepimus in hec verba. Prima videlicet domini Urbani: ,Urbanus etc.
Datum Janue Idibus Novembris pontificatus nostri anno nono“ (vid. B. XI. n. 406). —
Item secundam scilicet Bonifacii pape noni: ,Bonifacius etc. Datum Rome apud sanctum
Petrum V Idus Novembris pontificatus nostri anno primo.* (Vid. B. XI. n. 575.) — Tenores
vero statutorum et ordinacionum privilegiorum fuerunt et erant tales: ,Bruno dei gracia
episcopus Olomucensis etc. Datum in Cremsir idibus Decembris MCC=* LXVII".* (Vid.
vol. III. n. 406.) — Tenor alius litere est talis: ,Nos Johannes dei gracia Olomucensis
episcopus etc. Datum in Olomucz MCCCVI? septimo kalendas Martii (Vid. tom. V. n. 189).
Post huiusmodi itaque literarum apostolicarum et privilegiorum, statutorum et ordinacionum
predictorum presentacionem et recepcionem pro parte dictorum dominorum . . decani et
capituli ecclesie Olomucensis fuit nobis humiliter supplicatum, ut iuxta et secundum traditam
a sede apostolica nobis formam supradictam ipsas apostolicas literas exequi ac ordinaciones,
statuta el privilegia suprascripta confirmare dignaremur. Nos vero Donaldus abbas et executor
prefatus volentes execucioni apostolicorum mandatorum semper cum exacía diligencia inten-
dere, ut tenemur, ordinaciones, statuta et privilegia suprascripta in omnibus punctis et clau-
sulis, sentenciis, tenoribus et formis, prout superius expressa sunt, dicta apostolica auctoritate
et potestate nobis tradita robore perpetui muniminis in dei nomine approbamus et confir-
mamus ac approbata et confirmata perpetue servanda et duratura presentis apostolici scripti
patrocinio communimus. In quorum omnium et singulorum evidens testimonium hanc nostram
confirmacionis literam per discretum virum Andream notarium publicum | infrascriptum
nostrumque scribam scribi et publicari mandavimus ac nostri sigilli appensione fecimus
roborari. Acta sunt hec Wyenne in nostro monasterio in sluba nostra superiori sub anno
domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, indiccione quinta decima, die vero
vigesima prima mensis Maii, hora quasi terciarum, pontificatus sanctissimi in Christo patris
et domini nostri domini Bonifacii divina providencia pape noni anno tercio. Presentibus
honorabilibus viris et dominis Conrado de Augusta licenciato in decretis, Philippo de Briinna
baccalario in decretis et Gebehardo de Saxonia arcium magistro et aliis quam pluribus
fide dignis testibus ad premissa vocatis pariter et rogalis.
Et ego Andreas Martini de Prachaticz . . . . publicus . . . . notarius etc.
(Orig. Perg. h. Sig. im Olm. Cap. Archive.)
86.
Bischof Nikolaus con Olmüts bestätigt die Statuten des Brünner Collegiatcapitels bezüglich
der Obedienzen. Dt. Mirau 24. Mai 1392.
In nomine domini. Nos Nicolaus dei et apostolice sedis gracia episcopus Olomucensis
ecclesie honorabilibus dominis Dietelvino preposito et capitulo ecclesie montis saneli Petri in
Bruna Olomucensis nostre diocesis salutem et sinceram in domino caritatem. Justa votorum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile