EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

64

nostros strenuos viros milites Bernhardum Hecht de Schuczendorf, Gerhardum de Meraw, Cunczonem de Smola, Jodocum Wolfsberg nobis dilectos eiusdem dotalicii administratores seu tutores, quod prefate Cuncze in predicto dotalicio adinstar tutorum preesse debeant et prodesse. Presencium etc. Datum in castro nostro Meraw anno nonagesimo secundo, feria quinta proxima ante dominicam Invocavit. Presentibus strenuis viris dominis Marquardo de Wolfsberg, Cuniczone de Smola, Jodoco de Wolfsberg atque pluribus aliis testibus fide dignis ad premissa constitus fidelibutis nostris dilectis.

(Aus dem Lehensquatern II. p. 54 im fiirsterzb, Archive in Kremsier.)

35. Jesek von Klobouk und Velica sein Bruder verkaufen ihren Besits im Dorfe Rakusek dem Peter von Krawar und Peter von Sternberg. Dt. 10. Márs 1392 s. l.

Nos Jessiko de Kobluk et Weliza frater germanus ejusdem, plebanus in Klinowicz notum facimus tenore presencium universis, quod animo bene deliberato et de certa sciencia nostra et cum amicorum nostrorum consilio omnia bona nostra hereditaria, que in villa Rakusek a nostris predecessoribus habuimus, tenuimus et possedimus, cum agris cultis et incultis, pratis pascuis silvis rubelis aquis et earum acursibus et decursibus, cum hominibus el censibus, cum omnibns usibns et utilitatibus ad eadem bona pertinentibus, quibuscunque nominibus nominentur, cum pleno jure et dominio, prout dicta bona ab aliis bonis circum- jacentibus circumferencialiter sunt distincta, nichil nobis et heredibus nostris ibidem reser- vando vendidimus etjusto vendicionis titulo vendimus et vendita resignavimus . . . . viris dominis Petro de Crawarn alias de Plumnaw, Petro de Slernberg et heredibus ipsorum. Et ideireo nos . . . . . prefati principales ac nos Herscho de Tirpenowicz, Witus dictus Schipil de Obora, Pessiko dictus . . . . de Rakusek necnon Ulricus de Kozisicz cum ipsis et pro ipsis legitimi fideiussores ac eorundem bonorum (disbrigatores omnes in) solidum conjunctis manibus promisimus bona nostra fide sine omni dolo supradicta bona cum uni- versis . . . . . expressantur, a quolibet homine tam seculari quam spirituali, qui eadem bona impecierit vel impedi . . . . . disbrigare et libertare, quocienscunque movebitur seu fuerit oportunum et in primo colloquio dominorum terre (quam primum tabule terre) aperte fuerint in Olomucz nobis ea, vel si cuipiam fuerint intabulata, extabulando prefatis nobilibus dominis et ipsorum (heredibus, nostris) inpensis, laboribus et expensis intabulare dilacione el contradiccione quibuslibet procul motis. Quod si aliquid predictorum non fecerimus et predicta bona non disbrigaverimus seu in primo colloquio dominorum intabulare neglexerimus, sicut per nos superius est promissum, tunc quicunque duo ex nobis fidejussoribus et dis- brigatoribus per prefatos nobiles seu aliquem eorum moniti fuerimus, quilibet cum uno famulo et duobus equis in civitatem Prostays ad hospicium honestum, quod nobis per prefatos dominos seu ipsorum heredes fuerit deputatum, unus se per alterius absenciam non excusans, ad prestandum verum et consuetum obstagium volumus subintrare ; ab eodem


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile