82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
430
domini episcopi quam capituli secundum ratam bonorum sunt reficiendi, habitaciones autem
quelibet pars suas suis expensis reparabit, licenciam vero exeundi et eadem die redeundi
canonicis dominus prior concedere habebit, sed per noctem vel ultra manendi extra domum
hoc ad dominum episcopum de consilio tamen prioris pertinebit. Ceterum cum sleura seu
berna regalis in regno Boemie fuerit publice proclamata pro fisco regio colligenda, tunc
prefatum ;capitulum per se ipsum vel procuratores aut officiales suos ipsam bernam seu
steuram de bonis et hominibus suis colligere et recipere debebit et unam certam summam
videlicet LXXV sexagenas grossorum pragensium denariorum tociens, quociens ipsa berna
futuris temporibus per regnum Boemie pro fisco regali generaliter colligenda fuerit, preli-
bato domino episcopo et successoribus suis dabit et assignabit, per pretactum dominum
episcopum et successores pro camera regia impensis et-expensis suis danda et solvenda.
Iiem quociensque prenarratus dominus episcopus aut sui successores clerum per dyocesim
suam constitutum, necnon ecclesiam suam Luthomysslensem predictam pro corrigendis
excessibus et moribus reformandis visitare decreverit, tociens prefatum capitulum duas sexa-
genas grossorum pragensium pro procuracione eidem sine contradiccione assignabit. Insuper
ambe partes predicte protestate sunt viva voce publice confitendo, quod per presentes
composicionem, ordinacionem, disposionem et amicabilem concordiam ordinacioni, disposicioni
ac divisioni, prout in literis divisionis bonorum per bene memorie reverendissimum in
Christo patrem et dominum, dominum Przyczlaum episcopum olim Wratislaviensem, a sede
apostolica ad ea specialiter deputatum, faclis et ordinatis clare continentur, in nullo penitus
intendunt contraire nec in aliquo conlradicere, sed pocius quod omnia et singula per pre-
fatum dominum Preczlaum episcopum olim Wratislaviensem ordinata, disposita et divisa in
omnibus et singulis suis clausulis, sentenciis, articulis et punctis de verbo ad verbum et
puncto ad punctum rata, grata, firma atque integra omnibus temporibus presentibus et
fuluris inviolabiliter observentur et teneantur per partes prelibatas. Salvo eo, videlicet quod
quedam bona capituli pro bonis mense episcopi deputatis propter bonum pacis et ütilitatis
legitime ad invicem sunt commutata et quedam bona alia in dictis litteris divisionis bonorum
forte ex oblivione fuerunt obmissa vel alias minus clare expressa, que omnia et singula et
alia quecunque, propter que frequenter dictas partes conligebat litigare, in presentibus
litteris seu publico instrumento per modum amicabilis composicionis, ordinacionis, disposicionis
et fraterne concordie clarissime, prout humana sinit discrecio, declarata inserta et conscripta
existunt. Quibus quidem litteris divisionis bonorum et presenti instrumento necnon ordinacioni,
disposicioni, concordie atque amicabili composicioni premisse partes videlicet dominus epi-
Scopus predictus pro se et successoribus suis, et prefati domini Johannes prior, Henzlinus
cuslos, Libussius cantor, Petrus scolasticus, Wenczeslaus dictus Parvus, pronune procurator,
necnon totum capilulum ecclesie Luthomyslensis. pro se et successoribus suis omnes ac in
unum capitulariter congregati sub consciencie, fidei et honoris puritate, non coacti nec
compulsi, sed pocíus matura deliberacione et digesto consilio prehabitis et omnibus et singulis
rite et ràcionabiliter discussis, servatis servandis, consenserunt promiserunt et spoponderunt,
in omnibus faclis, geslis et gerendis causis, negociis statum el ordinacionem dictarum par-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile