Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
427
et sui successores futuri de bonis superius nominatis, scriplis et expressalis pro se et
mensa sua debel et debent penitus contentari. Et prenarratum capitulum similiter de bonis
pro se superius designatis et scriptis tenetur omnino fore et esse contentum temporibus
affuturis, eo duntaxat excepto ac nominalim expresso, videlicet quod incole villarum, pro
mensa domini episcopi assignatarum, circumiacencium silvarum videlicet Lubnensis et Poli-
censis, que sunt alias cum pleno dominio ipsius capituli, ligna tantummodo arida incipiendo
"a festo sancti Marini proxime venturo, et sic ulterius singulis annis affuturis, usque ad
feslum natalis Christi proxime seculurum, sine tumultu et sine canibus recipere et deducere
de diclis silvis. debent et liberam habent facultatem. Et sic vice versa homines, in bonis
dicti capituli habitantes, de silvis pro mensa domini episcopi deputatis, arida ligna tantum-
modo incipienles a festo memorato sancti Martini usque ad predictum festum natalis Christi
recipere et deducere libere possunt et debent; hiis ab utraque parle contenti, numquam
amplius per totum cireulum anni prefati homines tam domini episcopi quam capituli ad
preseriplas silvas intrabunt, nisi eis de speciali licencia aliud. concedatur. Si quis autem
predictorum hominum ligna viridia in diclis silvis cedere ausus fuerit absque speciali licencia
ipsius capituli predicti procuratoris aut ministrorum ipsorum, seu in eis pascua suis animalibus
exercendo deprehensus fuerit, pena condigna punielur. Et similiter de silvis prefati domini
episcopi est tenendum. Item de habitacionibus prefati domini episcopi el ipsius capituli ita
est et erit in perpetuum et irrefragabiliter tenendum ac inconcusse omnibus temporibus
observandum, videlicet. quod dominus prior aliique prelali nec non capitulum predictum
ilam totam parlem, quam iam inhabitant, que est ab uno latere contigua sacristie et ambitui
ecclesie, et ab alio latere respiciens plagam australem, incipiendo ab antiquo palacio, retro
chorum ecclesie situato, omnibus inclusis habitacionibus et officinis, necnon orto prioris atque
ambabus portis et aliis omnibus coherenciis et areis, prout ea omnia el singula murus
magnus inchoando a prefato magno pallacio quadrangulatim usque ad turrim ecclesie, in qua
pronunc campana horologii pendet, ambit circuit et includit, adiuncta eis eciam illa area, in
qua olim balneum capituli fuit situm, nunc aulem scole existunt, incipiendo a muris claustri
et procedendo versus civilatem usque ad metam, que debet fieri et est, inchoando a columpna
lapidea, que est sita in medio lateris capelle seu zacristie ecclesie sancti Clementis, sine
preiudicio tamen cimiterii, directe ac proporcionaliter trahendo lineam versus fossatum et
claustrum fratrum heremitarum; residuam vero partem dicte aree versus civitatem usque
ad verlicem monlis dominus episcopus el sui successores habebunt inconvulse. Item prenar-
ratus dominus episcopus el sui successores aliam totam parlem ex alio latere ecclesie versus
seplemtrionem, incipiendo a predicto antiquo pallacio, retro. chorum ecclesie, sito. ipsoque
pallacio totaliter cum omnibus habitacionibus novis et veteribus, cum capella sancli Quirini,
infra et versus civitalem descendendo cum muris ab ante, ei retro areis et porta magna,
qua itur communiter de ecclesia et castro ad civitatem. et e converso, que est sub domo,
quam pro presenti officialis inhabitat, ipsaque tota domo et quadam parva area nunc deserta,
iacente inter domum officialis et cimiterium sancli Clementis, inclusis pro suis habitacionibus
et mansionibus perpetuis temporibus debet et debent habere libere et quiete. Item, si quis-
54*