82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
387
monasterio maxima scandala et damna possent verisimiliter exoriri, pro parte vestra nobis
fuit humiliter supplicatum, ut vobis eundem rectorem à dicta ecclesia, si ad id eius accedat
assensus, amovendi apostolicam. dignaremur licenciam elargiri. Nos igitur huiusmodi suppli-
cacionibus inclinati vobis, ut ipsum rectorem, si ad id ut prefertur eius accedat assensus,
a dieta ecclesia amovere et exnunc possessionem dicte ecclesie apprehendere et in usus
vestros perpetuo relinere, necnon fructus, redditus ipsius ecclesie in supportacionem vestro-
rum onerum deputare ipsamque ecclesiam in Awspeocz el curam parrochianorum eiusdem
per sacerdotem idoneum per abbatissam dicti monasterii pro tempore existentem duntaxat
et ad eius nutum ponendum et amovendum regi facere libere possitis, super hoc diocesani
loci pro tempore existentis vel cuiuscunque alterius licencia seu consensu minime requisitis,
concedimus facultatem. Ita tamen, quod in dicta ecclesia in Awspecz solitus ministrorum
numerus nullatenus minuatur et inibi deserviatur laudabiliter in divinis et huiusmodi cura
pro tempore diligenter exerceatur, ut fleri hactenus est consuetum, necnon iura episcopalia
solvere et alia ecclesie huiusmodi onera consueta integre supportare ac fructus et, proventus
per eundem rectorem hactenus percipi annuatim consuetos vel impresenciarum percipiuntur,
eidem rectori, qui nunc est, quoad vixerit, singulis annis teneamini ministrare. Non obstan-
tibus omnibus, que in dictis litteris volumus non obstare. Nulli ergo omnino hominum liceat
hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem
hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum XV. kalendis
Novembris, pontificatus nostri anno octavo.
(Orig. Perg. mit anhüng. püpstl, Bleisig. im mühr. Landes-Archive. Art. Kóniginkloster
lit, Q. n. 25.)
429.
Pabst Bonifacius IX. vereint die St. Wenselspfarre in Altbrimn mit dem dortigen Kónigin-
kloster. Di. Rom 18. October 1397.
Bonifacius episcopus servus servorum dei dilectis in Christo filiabus abbatisse et
conventui monasterii Aule beate Marie in Antiquabrunna, Cisterciensis ordinis, Olomucensis
diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Etsi ex debito pastoralis officii quibuslibet
personis, divinis laudibus deditis, nos esse deceat favorabiles et benignos, mulieribus tamen,
que sub sacra religione domino famulantur, tanto. propensiori nos convenit auxilio subvenire,
quanto pro fragilitate sexus feminei maioribus dinoscuntur auxiliis indigere. Volentes igitur
vobis ut incumbencia vobis onera commodius supportare valeatis, de alicuius subvencionis
auxilio providere, motu proprio, non ad vestram vel alterius pro vobis nobis super hoc
oblate peticionis instanciam, sed de nostra mera liberalitate parrochialem ecclesiam sancli
Wenczeslai de Antiquabrunna, Olomucensis diocesis, que de iure patronatus vestri monasterii
existat et cuius regimini dilectus filius Blasius, ipsius ecclesie rector preest de presenti
idem monasterio, cuius quadrin-
cuiusque seplem cum omnibus iuribus et pertinenciis suis e
49*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile