82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
294
raducat generaliter, nequaquam tamen sue catholice religionis derogat fastigio, ut specialius
caris specialium opitulancium stipendia largiatur dum enim pro condicione et posse bona
nostra a domino collata in domino alteruter dividimus, non que nostra sed que Jesu Christi
sunt, agentes in caritatis vinculo mentes intimas adiuvamus ; fitque sic, ut quod quasi
dividuum et singulare haberi videtur in singulis, hac dileccionis unitate proficiat universis
qua propter in Christo Jhesu domino nostro sicut nostras preces libenter suscipitis in Christo,
ita et nos vestris inclinati devolis dudum nobis porrectis precibus, vota nostra in hiis
scriptis reddimus dileccioni vestre, que sicut bene recolitis distinxerunt labia nostra. Volentes
igitur in Christo in ommi tempore sine intermissione et specialiter in diebus solempnibus et
ceteris nostre conslitucionis certis temporibus et regis nostri Jhesu Christi sanctis sacrificiis,
que offerimus, veslri devote esse memores, sicut decet meminisse fratrum, talem in Chrislo
vobiscum fraternitatem et amiciciam specialem ex certo communis contractus decreto
constituimus et firmamus, quod ab hoc presentis dati anno domini et deinceps annis singulis
uno certo constituto die solempne anniversarium pro vestre domus singulis fratribus et caris
vestris cum novem leccionum vigiliis et cantata missa defunctorum semel dunlaxat in anno
tam humiliter quam constanter per nos et posteros nostros in perpetuum observemus. In
qua missa et vigiliis dicta prima collecta anniversarii pro fratribus cetere addentur, quas
de voto suggesserit; cumque cuiuscunque veslrum presencium et futurorum recens obitus,
quem semper beatum desideramus fleri, nostre innotueril congregacioni, illico ad tale obliga-
buntur beneficium, ut scilicet novem leccionum vigiliis diclis et missa solempniter solito
more decantata cum tractu de profundis unusquisque sacerdotum tenebitur in privato pro
tali defuncto duas missas legere, et non sacerdos frater tenebitur duas quinquagenas psal-
morum pro gloria patri requiem concludendo; conversus autem sive laicus frater tenebitur
dicere centum et quinquaginta dominicas oraciones cum totidem Ave Maria. Volentes
id ipsum in anledicta domo nostra adiutorio domini nostri Jhesu Christi in perpetuum observare
a vestra fraternitate sperantes idipsum et postulantes. Ceterum orate pro nobis; oramus
siquidem et nos et desideramus in domino, ut caritas vestra magis ac magis habundet in
domino et in omni sensu ut probetur perhibente apostolo pociora et sitis sinceres et sine
offensa in diem Christi repleti fructu iusticie per Jhesum Christum in laudem et gloriam dei:
Amen. Scriptum anno domiui millesimo trecentesimo nonagesimo sexto, proxima feria sexta
post ascensionem domini, sub nostri necnon conventualis sigilli appressione in eternam
memoriam premissorum.
(Auf der Plicatur: Anniversarium vestrum signavimus in kalendario nostro in sillaba
„men“ eisiojani, videlicet tercio die ante purificacionem beatissime Virginis. Scripta manu Petri.
— Orig. Perg. mit 2 anhang. Sig. wovon nur das 2, vorhanden ist, im m. Landes-Archiv,
Art. Olmützer Aug. lit. D. n. 7.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile