EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

259

michi dare et solvere tenentur duobus in terminis, in sancti Georgii videlicet vel in quatuor- decim diebus immediate post medietatem et in sancti Michahelis vel quatuordecim diebus post immediate festis proximis et se mutuo sequentibus, dilacione et contradiccione quibuscunque proculmotis, ad tenendum regendum utifruendum ac hereditarie et perpetuis temporibus possidendum necnon in usus proprios convertendum ei cum eadem villa disponendum, prout ipsis melius videbitur expedire, sub punctis condicionibus et articulis infrascriptis. Primo videlicet et principaliter, quod ego Slawko predictus eandem villam Obirzany tenere et inhabitare possum et debeo vice el nomine predictorum prioris et conventus, araturas quoque pro annonis hiemalibus tamen ad ipsorum voluntatem seminare, incolas vero ipsius ville in nullo penitus conturbare vel quibuscunque exaccionibus steuris robottis ac aliis dónariis justis vel iniustis quomodolibet aggravare. Sed quandocunque per ipsos priorem el conventum seu alium eorum nomine monitus et requisitus fuero, extunc debeo et teneor ipsis eandem villam liberam et solutam semotis difficultatibus et contradiccionibus resignare. Insuper dicti prior et conventus empcionem presentem habere debent in ipsorum arbitrio opcione ac voluntate, quod si quocunque interveniente casu ipsis infra hinc et sancti. Georgii festum proximum eandem villam pro summa dicte pecunie habere et tenere non expedierit seu simpliciter habere noluerint, meque pro pecuniis quinquaginta marcarum michi, ut superius esl expressum. per eos persolutis monuerint seu monere procuraverint, exiune ipsis prefatas quinquaginta marcas una cum censu de predicla villa pro termino sancli Georgii proveniente ego рге- fatus Slawko unacum subscriptis fideiussoribus infra duorum mensium spacium mutuo se sequencium, a monicione ipsorum computando, leneor et promitto absque contradiccione el difficullate persolvere pecunia cum parata. Casu vero quo ipsi prior et conventus predicti monasterii ipsam villam Obirzany et ipsam empcionem ratam habere voluerint, extunc nos Slawko dictus Nyemecz de Prossyeczye venditor principalis, Jan dictus Przybik de Odlo- chowicz, Martinus dictus Pernsteyn de Ponyeticz, Lewa de Zydyenicz, W yeezko de Opathowiez, Jan de Blissicz et Conradus de Czernowiez nostrique heredes fideiussores compromissores ac disbrigatores, omnes in solidum manu coniuncla et indivisi sub fidei nostre puritate pro mittimus et spondemus semotis dolo et fraude, predictis priori conventui monasterii supra- dicti et. eorum successoribus necnon ad fideles manus nobilis domini Erhardi de Chunstat ac ipsius heredum dictam villam Obirzany eum omnibus suis pertinenciis jure ac dominio ac universis et singulis superius expressatis generaliter ab omnibus impelicionibus hominum, cuius- cunque status sexus vel condicionis juris canonici, terrestris vel civilis et specialiter ab impeti- cione domine Anne de Plawez, Frankonis de Radkow conthoralis, que centum et quinquaginta marcas grossorum nomine dotalicii super villa eadem intabulatas habere dicitur, omnimode disbrigare et nichilominus in proximo dominorum terre colloquio Brune, quam primum tabule terre aperte fuerint, eandem villam sepedictis priori ac conventui eorumque successoribus intabulare cunque dicta villa intabulata fore dinoscitur, extabulare penitus et delere. Si vero,

aliisque quibus facere nullatenus valeremus, tunc in

quod absit legitimis prepediti impedimentis hoc commode colloquio dominorum immediate sequenti premissa adimplere omnesque et singulos articulos ndio consumare promittimus occasione

promissionis superius expressos effectualiter et sine dispe 33*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile