EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

*124 Vbn

C. 39. 1412, Feb. 28. 117

neque habere aliquid proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, nec graphum, sed nichil omnino, * quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria potestate..., omnia omnibus comunia, ut scriptum est: nec quisquam aliquid suum dicebat etc. Item Basilius in regula sua dicit sic®: Si quis dicit sibi aliquid proprium, alienum se facit ab electis dei et caritate domini, qui verbo docuit et opere complevit et animam pro amicis suis posuit.^ Item sanctus Johannes Cassianus scribens Castorio pape de institutis, sanctorum patrum 4 libro regule sue dicit sic: ,Cum in aliis monasteriis, in quibus aliqua remissius indul- gentur, hanc regulam videamus durissime observare, ut nec verbo audeat quis aliquid suum dicere; magnumque sit crimen ex ore monachi pro- cessisse: ,codicem meum, tabulas meas, grafum meum, tunicam meam, caligas meas, capam meam," pro hoc quippe penitencia digna satisfacturus sit, si casu aliquo per surrepcionem vel ignoranciam huiusmodi verbum ex ore eius effugerit.^ Item beatus Franciscus in sua regula sic posuit. Regula et vita fratrum Minorum hee est: scilicet sanctum evangelium domini nostri^ Iesu Christi firmiter observare, vivendo sine proprio in obediencia et castitate^; et infra in medio regule: ,Fratres nichil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem, sed tam- quam peregrini et advene in hoc seculo in paupertate et humilitate domino famulantes vadant pro elemosina confidentes. Hec in illa regula.

Ad idem est beatus Ieronimus in epistola ad Eliodorum?; item beatus Bernardus in libro ad Eugenium papam?; item beatus Augustinus in sermone clericorum, de quo habetur 12. quest. 1. capitulo ?: Habebat do- minus loculos. Item Augustinus de opere monachorum"; item sanctus Thomas in tractatu monachorum." Item legi, sed nescio locum, quo dicit beatus Bernardus?: ,Monachus habens obulum, non valet obulum. Et si nullus istorum aliquid diceret, votum quemlibet monachum astringit. Rogo, si alicubi invenietis aliquid ad idem, dirigatis michi. Rogo eciam, salutetis dominum abbatem et fratrem Andream latorem presencium suscipiatis graciose, et si commodose poteritis, promoveatis^ propter deum, ut maneat vobiscum. Valete in Christo.

* Vnb: quis dicere aliquid suum dicere. pred tim sSkrtnuto nezreteiné nostri. ¢ predchdzi Skrtnuté pro.

* Basilius, De institutis monach. c. 25; tamtéez f. 108' "Joh. Cassiani, De coeno- bior. institutione lib. IV c. 13 (Migne, P L 49, str. 168, 169). ? Franc. Reg. c. 1 a 6 (tam- téz f. 64' a 66). * Minéno asi místo citované v Dec. (II) c 7 CXIIq 1 (Friedberg I, 676). ? Mínén patrné spis de consideratione (Migne 182), a6 Bernard Eugeniovi psal spisà

vice. '° Corp. iur. can. c 17 C XIIq 1 (Friedberg I, 6883). " August., De opere mon. c. XXVI (Migne PL 40, 573—574). " Minen asi Thom. Aq., De perfect. vit. spir. c. VII. Citátu nepodařilo se mi u Bernarda zjistiti; s oblibou užívá ho Stitnij

(na přikl. v Knihách nauč. křesťanského a jin.); není nemožno, že Hus znal citát ze Štítného.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile