Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
220 C. 97. 1414, Novemb. 6.
Salus a Christo Ihesu. Karissimi! Scitote, quia? bene sto per omnia.
Veni sine salvo conductu pape! ad Constanciam; rogetis ergo deum, ut
det mihi constanciam, quia multi adversarii et fortes insurgunt contra
me, quos presertim concitat venditor indulgenciarum, Pathawiensis de-
canus, iam prepositus; et Michael de Causis, qui semper anectit pro-
cessus contra me.) Sed nichil horum timeo nec vereor, sperans, quod
post magnam pungnam magna sit victoria, et post victoriam maius pre-
mium? et maior * confusio persequencium.
Papa non wit tollere processus? et dixit: „Quid ego possum? tamen
vestri faciunt!^ Sed locuti sunt duo episcopi et unus doctor cum domino*
Johanne Kepka,; quod ego sub silencio concordarem. Et sic cognosco,
quod timent^ meam publicam responsionem et* predicacionem; quam,
spero de dei gracia, consequar, dum rex Sigismundus affuerit. De quo
mihi nuncciavit dominus Wenceslaus* de Lestna,' quod valde fuit gavi-
sus, quando ipse nobilis dominus Wenceslaus! dixit sibi, quod equito di-
recte ad Constanciam sine salvo conductu.
In omnibus civitatibus bene stetimus, honorati* sumus et intima-
ciones apposuimus latinas et theutonicas? in civitatibus imperialibus, in*
quibus* habui collaciones' cum magistris. Et habui unum precursorem,
episcopum? Lubucensem," qui uno nocturno nos semper precessit, et
diwlgavit, quod me ducerent kathenatum in curru, et quod caverent me,
quia ego cognoscerem mentes" hominum. Et sic? quando propinquavi-
mus? alicui civitati, occurrebant nobis turbe? quasi' ad spectaculum.
Sed confusus est inimicus, mendacio, et populus gratus fuit, quando
audivit veritatem. Certe Christus Ihesus ,est mecum tamquam bellator
fortis* ; ideo non timeo, quid faciat mihi! inimicus. Vivatis sancte, oretis
devote, ut dominus misericors assistat? michi, defendens in me finaliter
legem suam. Datum in nocte, in die sancti Leonardi.’
Estimo, quod deficiam in necessariis, si protrahetur concilium. Ideo
quos sentitis amicos, petatis ab eis suffragium; sed primo petatis sub
condicione. Salutetis omnes amicos et amicas, incitantes eos, ut orent
deum pro me, quia necesse est.
V M nadpis: „Alia'; podobne v Ep: ,Alia'; v Op (vzhledem k ührnnému
označení všech těchto dopisů, v. poznámku při č. 86) pouhé řadové číslo: VI.
aquod Ep (Op). — " pretium Ep (Op). — © Joanne Lepka Ep (Op). — “timeant
Ep (Op). — *chybt v Ep (Op). — i chybí v M. — 8 quod sim eam consequuturus Ep
(Op). — " Lescna Ep (Op). — ! Venceslaus Ep (Op). — * horati M. —! collocuciones Ep (Op).
— m Lubecensem Ep (Op). — " mentem Ep (Op). — ° Et hoc modo Ep (Op). — P appro-
pinquavimus Ep (Op). — 3v M opraveno z turba. — "tanquam Ep (Op). — Sasistat M.
| Glejtu papežova neměl Hus vůbec, takže tvrzení jest zcela správné. — "Václav
Tiem z Mikulova, r. 1412 jakožto děkan Pasovský hlasatel odpustků v Praze, od r. 1414
probošt Pasovský. — * Srvn. u Petra z Mladoriovic, Palacký, Doc. str. 247, Hófler I str.
128—129 a list ć. 96. — * Vydané soudci v Římě.-— *Viz č. 89 a 90. — © Byl to biskup
Lubušský (Lebus) Jan de Borsnicz. — ' Jer. 20, 11. — * Dne 6. listopadu.
*28 M