Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Ć. 69. 1413, Juli. 179
Christi occidere. Simplices sicut columbe, ut crudelitatem luporum pa-
cienter perferant.* En, carissimi, iam evidentem luporum demonstra-
cionem habemus, insuper et doctrinam, ne paciamur nos ab illis de via
Christi seduci, qua contendimus ad celestia venire gaudia. Servate et
custodite fidem, spem, caritatem, humilitatem, mansuetudinem, iusticiam,
modestiam, temperanciam, sobrietatem, pacienciam et alias virtutes, bonis
moribus et operibus vitas* exornantes. Gaudete in hoc, quod persecu-
cionem paciamini. Nam dicit Christus": ,Beati, qui modo lugent, nam
illi consolacionem habebunt.* ,Beati, cum vos homines oderint,^ excom-
municabunt atque eicient, propter verbum dei anathematizantes. ,Gau-
dete in illo die, quia merces vestra copiosa in celis est.^ Quis igitur
habens fidem, spem et caritatem, causa sui salvatoris non tantam contu-
meliam et ignominiam paciatur, cum sit certus centuplum in vita eterna
accepturus ?
Hec igitur expeetantes, memineritis, quid Christus dixerit," ,quod,
inquit, erit affliccio, que non erat ab inicio mundi, neque futura est."
Cur id? Causam ipse apostolus dicit": ,Quod veniet, inquit, tempus,
dum sanam doctrinam homines non recipient, sed ad sua desideria coa-
cervabunt sibi magistros prurientes aures, a veritate autem auditum
avertent, et ad fabulas connectent.*
Hanc propheciam sancti Pauli vestris oculis videtis iam impleri.
Nam alibi dicit": ,Omnes, qui pie vivere volunt in Christo, persecucio-
nem pacientur. Impii autem et seductores in peius, proficient.“
Quapropter, carissimi, quemadmodum bortatur sanctus Petrus," dili-
genter cavete, ne simul cum aliis nephariorum ,errore abducti, excidatis
a propria^ stabilitatate, verum in gracia dei et cognicione Iesu Christi
crescite, et pro me deum orate, ut mihi prosperos in predicacione verbi
sui successus concedere dignetur in omnibus locis, ubi necessitas exiget,
in civitatibus, in oppidis, in pagis, in arcibus, in agris, in sylvis, ubi-
cumque possum prodesse, ne in me verbum dei supprimatur.
Salutate vos invicem et consolamini mutuo in gracia dei patris et
sui dilectissimi filii et spiritus sancti, qui vos a peccatis potest custodire
et in eterno gaudio collocare. Cui laus et gloria in secula. Amen.
V Op nadpis: ,Praedicat studium et desiderium audiendi verbi in Pragen-
sibus, et ne id abijciant, scandalis deficientium offensi, graviter monet.'
+ V Op in marg.: Sicut columbe et serpentes.'
* vietas Op, opravil Palacký. — 4 eijcient Op.
1» Srun. Mat. 5, 10. — ! Srun. Mat. 5, 5: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ;
srvn. tam. 5, 11—12; citováno volně. — '? Srun. Mat. 24, 21. — 92. Tim. 4, 3. — “2. Tim.
3, 12—13. — "5 Srun. 2. Petr. 3, 17: custodite, ne insipientium errore traducti excidatis
a propria firmitate. — '* $гоп. podobné místo v Postille (Erben II, 279): ,a kázi v mě-
stech, po hradiech, na polich i v lesé, a mohl-li bych kde podobně, kázal bych i na
brezé i s lodie...*