EN | ES |

798

798


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Řeč Korandova 20. března.

tunitates poterit iam audenter fiducialitergue Vestra coram Sanctitate expandere, precibus tamen cir- cumductis, confiduciam gerens plenariam, Vestra- que Sanctitas, pastor veluti clemens, necessariis suapte precaminibus inclinabitur clementer, de- fectus autem regni ct marchionatus sufferendo cle- mencius clementissime, ut melius, ut salubrius et ut efficacius congruet, dignabitur reformare. Quia vero coniectura presumitur credibili, Vestram aput Sanctitatem haut occultum in retroactis annorum curriculis regnum ipsum Bohemie et marchionatus Morauie quantis bellorum conflictibus, quantis per- niciebus inmanibus in cruoris perfusione non chri- stiana vexabatur ot lacerabatur omniquoque, iam vero propiciante domino vice conuersa quali quan- taque pacificatione ot tranquillitate perfungitur pro presenti. Eam aduersitatum maliciam, quo captabatur exordio, quoue vocabatur decursu et vnde sopita creditur, videtur ct est necessarium reseratum iri, deinde regis et regni, qua moti presentem in ambasiam, ponere consideracionem, et demum offerre vota cum rogatibus quibusdam pauculis subter annexis.

Opere precium est, beatissime pater, euen- tuum memoriam facere transactorum, ut, si notus aliquorssum maneat processus, et exitus eorundem plenius possideatur ex dicendis; quo insuper tan- torum laborum et impendiorum senciatur moti- vitas, supplicacionum materia cognoscatur et quem vota requirunt, animus suauiter inflectatur. Ubi ante omnia rogis ex parte, regni et marchionatus, immo et nostrum humilem facimus protestacionem nolle quitquam huiusmodi depromere, unde scandali origo generetur aut fame vel decori cuiuspiam derogetur, sed iuxta illud Aristotelicum: sic rem exererc, ut in facto agebatur. Agebatur autem cum venia modo tali:

Ex dono domini sanctique spiritus illustra- cione dum magistri et sacerdotes regni Bohemie et marchionatus Morauie veritatem diuinissime eukaristie ex sacrarum scripturarum tam logis di- uine quam doctorum sanctorum sentenciis quoad vulgus sexus promiscui sub duplici specie firmam solidam agnouerunt, ipsam docuerunt, predicaue- runt et ad opus sunt executi, dictis legis et san- ctorum confirmando. Ex illorum predicacione ge- nerosi et nobiles milites et famosi prudentes et cireumspecti ciuitatis Pragensis aliarumque ciui- tatum rectores et plebes necnon opidorum et vil- larum incole premissorum regni et marchionatus sunt amplexati, non equidem ex quacumque aut cciam occasione leui, sed ex pura deuocione et zelo salutis animarum suarum sincero. Mox contra

851

id nonnulli consurgentes ceperunt obicere (facere), nephandum errorem nitentes appellare veritatem pretaxatam. Quod percipientes Bohemi et Moravi, concilio Constanciensi protunc vigente, minime suos emisisse distulerunt oratores, super attesta- cione prefate veritatis congestam massam scriptu- rarum sanctarum offerentes per eosdem et sup- plicantes humiliter obnixe, quatenus virtute con- cilii hic actus probabilis, utilis et salutaris com- munione pretacte prohibeatur tamquam error vo- citari prophanus. Postulaciones autem huiusmodi rationabiles quam non habuere locum, exinde se- cutum est, quod rex Sigismundus Ungarie, pre- sules et prelati, principes et magnati circum circa finitimi, rege Wenceslao vitam terminante, terras insultibus tentarunt impetere, incolatus violencius plus quam dici potest demolliri regni, incolasque contumeliis, spoliis et persecucionibus aficere, imo et interitibus senes et paruulos, viros et mulieres attrociter exterminare. Bohemi vero cum Morauis sua cum affectibus rogaria animaduertentes non admissa et videntes, quam alieni insurrexerunt aduersum se et fortes quesierunt animas eorum, tales inuasiones, angarias et tyrannides amplius ferre non quiuerunt, sed artem tenderunt ex ad- uerso eis irnsolenciis audacter resistendo ot do tutela sibi solercius prouidendo. Et dominus do- minorum, qui sibi confidentes non reliquit, sed sperantes in se liberat, dedit fortitudinem, ope- ratus est salutem adeo, quod pauculus Bohemorum numerus non una, sed pluribus vicibus palmam obtinuit supra multos. A domino factum est istud et est mirabile in presentem diem coram oculis multorum.

Quamquam tamen ut sic Bohemi cum Mo- ravis crebrius virtute triumpharunt victrici, non tamen cordium pertinacium nec ceruicum indura- tarum sunt habiti quoquo modo, quod quidppiam dogmatizare velint aut friuole tenere, quod sacris documentis contrarium foret, sed aptos sese sub- mittebant continue saniori ac meliori cedere in- formacioni. Namque reges et principes suis fre- quenter adibant legaminibus, cupientes ab eisdem, quatenus summo coram pontifice et rege pro tunc Romanorum Sigismundo modum obtineant et gra- ciam, quibus patulam et liberam valeant ad au- dienciam peruenire, ubi suam causam possint ex- ponere et, iuxta quod iustum est et legittime probabile, sustineri et relinqui. Istud temporis in successo deducto, quoniam demandari non pacie- batur execucioni, usque interim auctoritate Eu- genii pape, felicis memorie, generale concilium tocius christianitatis fuerat celebratum, unde Boe-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile