Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Dodatky.
za
I. Ret Wolfganga Forchtenauera.
(Viz str. 328.)
Oracio ambasiatoris secretarii imperatoris Fri-
derici recommendatoria regis Bohemie oratorum
eiusdem ad. dominum | nostrum | sanctissimum
Pium, papam secundum anno (MCCCC)LXIT.
Quamvis sit serenissimi principis et domini
domini Friderici, Romanorum imperatoris semper
augusti, erga Tuam Sanctitatem fides, quantaque
erga Romanam ecclesiam observancia, beatissime
pater, multis ac magnis argumentis sanctitati tue
notum et exploratum esse non dubito. Ideoque
quicquid vel ab sua sublimitate vel ab eius ora-
toribus ad Sanetitatem "Tuam defertur, in bonam
partem acceptum iure existimamus, quippe cum
omnia ab fidelissimo christiane religionis principe
et ab animo Tue Sanctitati in omnibus deditissimo
proficiscantur. Nullus enim umquam imperator in-
ventus est, eui plures ae maiores extiterint cause
cum sede apostolica et sancta ecclesia conveni-
endi, quam huic nostro cesari, a quo ad Sancti-
tatem Tuam, beatissime pater, demissus sum, quem
et publica erga inmortalem Deum observancia et
privata, qua iam pridem tibi affectus est, erga
Tuam Sanctitatem benivolencia invitat atque urget,
ut nil magis quam fidei catholice incrementa animo
meditetur. Hiis digitur privatis ac publicis racio-
nibus ductus ipso serenissimus dominus meus,
Fridericus imperator Romanorum dignissimus, me
ad Tuam Deatitudinem destinauit, non solum ut
hiis clarissimis regis oratoribus Bohemie morem
gereret, verum eciam ut christiane religioni et
Romane ecclesie tranquillitati omnibus, quibus
potest, consuleret. Novit sua siquidem imperatoria
maiestas ab hiis ipsis, quibuscum huc accessi
oratoribus, eciam ipsius illustrissimi regis Bohemie
literis cercior facta est, eos ad hanc recipi(endam)
causam ad Sanctitatem Tuam missos fuisse, ut
plenam, integram et sinceram sedi apostolice ac
Tue Sanctitati obedienciam prestent, et ne quis
existimet hactenus ipsum regem Bohemie animo
alienato fuisse a Tua Beatitudine, quam semper
et animo coluit ac veneratus est; itaque nunc
aperte intelligat et regiam maiestatem et omnes
majestati sue subiectos populos, in hiis, que fidei
christiane ac sancte ecclesie catholice decus atque
honorem con(s)er(v)ant, nullis omnino christianorum
populis vel cedere vel cessisse. Quam ob rem cum
in tota christiana republica neminem prorsus exi-
stimet, (cui) maior a Sanctitate Tua fides adhibeatur,
quam incliti imperatoris nostri sublimitati, quippe
cum eius animum non modo erga sanctam matrem
ecclesiam perpensu(m) esse, se(d) ipsum, eciam uni-
versalis christiane religionis quodam modo advo-
catum esse cognoveris.
Ideirco hii, quos intueris illustrissimi regis
Bohemie oratores apud maiestatem imperatoriam
sincera quidem fide non mediocriter institerunt,
ut aliquod ex suis, quibus maiestatis sue nomine
fides adhiberi posset, cum ipsis ad promovendam
et commendandam iustissimam, piissimam ac cle-
mentissinam eorum causam destinaret, non qui-
dem ut adiutores ac suasores aput Sanctitatem
Tuam, eui utpote ex se ipsa promptissime svadere
non oportet, ut publico bono et christiane religioni
favore prestet, verum ut esset, qui devocionis
eorum erga Sanctitatem '"Tuam testimonium perhi-
beret. Oro igitur humiliter, beatissime pater, ae
supplieo, quibus possum precibus aput Sanctitatem
Tuam, non quidem eorum aut regis ipsorum no-
mine, sed eius, qui me misit incliti Friderici,
Romanorum imperatoris, cui res ista multomagis,
quam si de privato ageretur comodo, cordi est,
oro inquam et supplico iterum, ut ipsum regem
et piissimam regis, de qua tecum acturi sunt, cau-
sam ea, qua cetera consvevisti humanitate ac pa-
terna benivolencia complectaris ac foveas atque
ea fide ac diligencia commendatum arbitreris, ac
si de ipsius imperatoris domini mei commodis
ageretur, efficiesque, beatissime pater, si ipsum,