EN | ES |

795

795


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Wýpisky práwní a saudní ze starých desk zemských král. Ć. r. 1398—1399, 527 308.

1398. Rubeo citationum.

Hynko de Wismburg citat Johannem de Wismburg pro hereditate, quia se intromisit et tenet haereditates ejus, Ibi dominus Procopius marchio Moraviae et domini barones, audita querela actoris et defensione Johannis citati, quod actor non esset de legitimo thoro, et quod hereditare non deberet, ac aliis defenden- tibus suis etc. invenerunt pro jure, et Racko de Swamberg dominorum consilium exportavit: quod utraque pars debet ducere suos testes, ut est juris, videlicet actor super legitimitate et citatus de illegitimitate, ad feriam VI. quatuor temporum qua- dragesimae coram dominis baronibus; et si tunc domini invenient et mandabunt, tunc jurabunt, vel sicut domini ibi invenient. Acta sunt haec coram domino Pro- copio, marchione Moraviae, et coram dominis baronibus Hermanno de Chusnik, supremo camerario, Bohuslaw de Krasikow, supremo judice, Ulrico de Nova-domo, protonotario tabularum terrae, Henrico de Nova-domo, purgravio Pragensi, et aliis quam pluribus baronibus eodem judicio praesidentibus. Actum anno MCCCXCVIII. Talmb. 67°.

309. Rubeo citationum.

Katherina de Praga citat Smilonem de Sulejowic. Ibi citatus non adstitit. Actoribus datum est pro jure obtento; dederunt memoriales. Relatio omnium bene- ficiariorum.

Ibi feria VI. quatuor temporum quadragesimae Wenceslaus rex Bohemiae per dominum Ulricum de Nova-domo protonotarium regni Bohemiae tabularum terrae arrestavit hoc jus obtentum in Smilone, dicens, quia tunc temporis, cum stare debuit, fuit in servitio domini regis, et mandavit continuari terminum ad querelas ad feriam IV. post conductum pascae. Zalmb. 67°

310. 1399. Rubeo citationum,

Wilem de Duban senior citat Georgium de Hradku. [bi citatus locutus est contra citationem dicens, quia actor est captivus et citare non potest; e! actor e contra dicebat, quia incepit citare, quando fuit liber. "Terminus cum his ad ba- rones. Actum anno domini 1399. Talmb. 67".

311. Rubeo citationum, Wienko de Slupna citat Wenceslaum de Slupna. Ibi pro eo quod citatus adstans mandavit se ponere infirmum, actori datum est pro jure obtento.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile