EN | ES |

793

793


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

ze starých desk zemskych kralowstwi Ceskcho r. 1383.

indivisi seu spoléiti se et unionem habere? Et domini barones mox invenerunt pro jure, et Johannes de Rosemberg consi- lium dominorum exportavit: quod ex quo alias sunt divisi, videlicet quod non ha- bent unionem neque tabulis coram baro- nibus, neque ex gratia D. Regis vel con- sanguineitate alias piibuzenstwim, quod foro illo indivisi esse non possunt et illis tabulis, sed quod semper pars illius de- functi sine heredibus seu successoribus legitime venire debet in ipsum D. Regem; ita quod statim proclamatione facta se- cundum cursum curiae regalis, divisor a beneficiariis Pragensibus ad vicejudicem curiae regalis dari debet et dividere par- tem. defuncti pro D. Rege, et residuum pro vivo vel vivis. Et hujusmodi suam inventionem mox D. Barones mandave- runt ad terrae tabulas imponi propter memoriam sempiteruam. Praesentibus DD. Baronibus: Andrea de Duba supremo ju- dice, Henrico de Libesic pro tunc su- premo camerario, Johanne de Drazic pro- tonotario tabularum, Johanne de Rosis, Zdenkone, Alberto, Jaroslao de Sternberg, Benesio et Cenkone fratribus de Weseli dictis de Wartmberg, Hynkone de Uslie, Ulrico de Novadomo, Gallo de Zwieretic, Je&kone ibidem, Smilone, Ulrico de Holic, Sezema de Ustie, Benesio et Henrico fra- tribus de Březnice, Sdenkone de Roż- mital, Wilhelno de Hasmburg, et aliis multis baronibus, qui in eodem judicio praesederunt. Anuo domini MCCCLXXXIII, fer. VI* post Hieronymi. DD. XX7. /ol. alt. Treb. 396%. Talnb. extr. 42%.

A. C. UI.

345 b4. 1383. 3 Oct. Primo Procepú, U. 16.

In causa quam habuit D. Rex Wen- ceslaus Bohemiae, et nomine ipsius D. Regis Barwiko et Marsiko Kunat familia- res ipsius, super proclamatione bonorum in villa Konic relictorum post mortem quondam Jeskonis Rotl civis Pragensis, D. Barones auditis proclamatione et in- ductione ac tabulis curiae regalis super eisdem, et auditis tabulis hereditatum regni Bohemiae, quas Johannes de Wida protonotarius majoris civitatis Prag. pro se ex parte sua produxit, invenerunt inter easdem partes pro jure, et eas taliter jure diviserunt, et Johannes de Rozmberg dominorum consilium exportavit:

Quod bona dicti Jeskonis Rotl, (uae post mortem suam reliquit, videl. tres curias rusticales in eadem villa Konic, XXI gr. censum solventes, ad D. Regem debent pertinere; quarum unam habet rusticus Pecha et solvit VII gr., ct se- cundam tenet Dabin rusticus et solvit VII gr. census, tertiam curiam tenet Klima rusticus el solvit VII gr. census. Prae- fato Johanni, et suis heredibus ac suc- cessoribus, praedicti D. Barones in prae- dicta villa Konic XIV sexagenas census annui et perpetui sententialiter et difli- nitive ac juste adjudicaverunt, ex eo, quia ipse Johannes eundem censum circa prac- dictum Jeàkonem Rotl quatuor annis ante mortem suam se emisse et persolvisse per tabulas regni Bohemiae in via pro- bationis rite et rationabiliter demonstra- vit: videl. super tribus curiis rusticalibus

44


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile