69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
263
hec esi testimonium conscientie nostre. Datum in Iglauia. Anno Gracie
M. CC. LVIII. IIII. Nonas Nouembris.
E copia simplici saec. XVII.
CCLXXII.
Alexander papa IV. fratribus Praedicatoribus Olomucii indulgenlias elar-
gitur. Dt. Anagniae, XII. Kalendas Decembris, 1258.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Uniuersis Christi fide-
libus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem.
Vite perennis gloria qua mira benignitas conditoris beatam coronat aciem
civium supernorum a redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso corpore
redemptoris meritorum debet acquiri uirtute inter que illud esse pregrande
dinoscitur quod ubique sit precipue in sanctorum ecclesiis maiestas altis-
simi collaudetur. Rogamus itaque uniuersitatem uestram et hortamur in
domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatinus ad ecclesiam
dilectorum filiorum fratrum predicatorum Olomucensium imploraturi a domino
delictorum ueniam in humilitate spiritus accedatis. Nos enim ut Christi
fideles quasi per premia salubriter ad merita inuitemus de omnipotentis dei
misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi
omnibus uere penitentibus et confessis qui ad ecclesiam ipsam in singulis
festiuitatibus gloriose marie uirginis beati Michaélis archangeli, et beato-
rum Dominici confessoris, et Petri martiris eiusdem ordinis professoris ac
in anniuersario die dedicationis eiusdem ecclesie et septem diebus imme-
diate sequentibus causa deuotionis accesserint annuatim Centum dies de
iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Anagnie XH.
Kalendas Decembris. Pontificatus nostri anno quarto.
Ex originali ejusdem monasterii.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile