EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

259

tario iure uendidi dominabus de Cella sancte Marie in Brunna, ea tamen conditione adiecta, vt singulis annis, guando ager, qui ad eandem curiam pertinet totaliter seminatur, vnus modius cuiuscunque grani, ad parrochiam sancti Iacobi in remedium anime mee et predecessorum meorum absque contradictione qualibet assignetur. Cum autem non fuerit seminatus ex- integro, non est uoluntatis et intentionis mee, quod huiuscemodi conditione grauetur aliquo modo Cella superius nominata. In huius rei testimonium presentem cedulam procuraui sigillo ciuium Brunnensium communiri. Datum anno domini Millesimo CC L VIII. XIV. Kal. Septembris.

Ex originali in archivo S. J. Brunensis.

CCLXIX.

Olakarus, dominus regni Boémiae, dux Austriae et marchio Moraviae,

confirmat decisionem litis inter monasterium Tisnowicense el Albertum

praepositum de jure patronatus ecclesiae s. Pelri Brunae. DI. Brunae, XVI. Kalendas Novembris, 1238.

Nos Otacharus dei gratia Dominus Regni Boemie, Dux Austrie, Marclyo Morauie. Vniuersis presentem paginam inspecturis uolumus fieri manifestum, quod cum inter religiosas dominas Abbatissam et conuentum de T'uschenowiz ex una parte, et dominum Albertum rectorem ecclesie sancti Petri in Brunna ex altera questio verteretur super prefata ecclesia, partibus litigantibus usque quaque; arbitrio virorum proborum, scilicet Ab- batis Scotorum, fratris Haberni minorum fratrum et magistri Gerhardi ple- bani Wiennensis se duxerunt submittendum. Qui vtpote viri discreti ar- bitrium sub pena C. marcarum, parte parti soluendarum arbitrium seruare volenti promulgarunt. 'Taliter, quod predictus A. rector ius patronatus ecclesie sancti Petri in Brunna, quod olim dominus et pater noster pie recordationis Venzeslaus Rex Boemie illustris consenciente tunc episcopo, prefatis Abbatisse et conuentui contulerat, ipsis recognoscere debeat in eadem, et eandem ecclesiam ad dies uite sue possideat pacifice et quiete. Nos vero operis huiusmodi pietatis incrementum diligentes, gratum habemus et ratum ius patronatus, quod predictus pater noster prefatis Abbatisse et

33%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile