69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
23
qui. dicebatur Balko, de domo 'Theutonicorum, mutuo habitum et sollempniter
terminatum de capella in Gumpolz cum decima thelonei, de ipso foro et
aliis eiusdem ecclesie attinentiis, nec non capella in Giglaua cum villis et
aliis attinentiis suis ac decinis uniuersis, que omnia domus "Theutonicorum
prefata rationabiliter et legitime possidebat, ratum et gratum habentes
firmiter, et easdem capellas cum uniuersis possessionibus, iuribus et pre-
scriptis appendiciis suis, cum hiis, que vel post ipsum contractum constructe
sunt, ecclesiis apud Giglaua in terminis ueteris parrochie, que sancti
Joannis Bapliste titulo nuncupatur, uel in posterum diuina prouidentia
construentur, ecclesie Syloensi libere et pacifice possidendas perpetuo pre-
sentibus confirmamus, volentes et firmissime inhibentes, ne quis heredum
aut successorum nostrorum, vel quisquam de personis ecclesiasticis vel
mundanis in prefatis ecclesiis vel possessionibus, et ad ipsas spectantibus
Siloensem ecclesiam prenotatam et eius rectores et fratres contra Regie
nostre constitutionis et confirmationis decreta inpedire, molestare, vel qua-
cunque occasione perturbare presumat, sed semper ipsam ratam et inuio-
labilem debeat conseruare, sicut nostre gratie fauorem sibi adesse, et
omnipotentis dei euadere diligat ultionem. Vt autem huiusmodi constitutio
et confirmatio, quas prefato conuentui et ecclesie Syloensi indulsimus de
gratia speciali, interminabile robur habeat et perpetuam firmitatem, ipsi
domino Ambrosio abbati et eius conuentui et eorum ecclesie prenotate
presentis priuilegii paginam ipsis duximus exhibendam, nostrorum sigillo-
rum appensione munitam et perhenniter ualituram. Acta sunt hec anno
Dominice Incarnationis M. CC. XL. III. Mense marcio. Indiccione secunda.
Datum Prage, per manum curie nostre notarii Rembothonis. Mense et
Indictione prescriptis.
E copia vidimata in museo Brunensi. — ltem asservatur authenticum vidimus
abbatum Theodorici Montis Syon, et Hogerii Milowicensis,
di. Pragae, mense Martio, 1243. — in archivo monasterii Siloénsis.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile