EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

218

tulit, et alteram vulgo dictam Medweze per patruum patris. nostri Wladi- zlaum, pie memorie marchionem Morauie, emptam et collatam et illas quas Wallherus decanus et Sfephanus prepositus contulerunt de licentia patrui patris nostri uidelicet. Lutin. Neredeyn, Gozxchich. Myzlochowich, et domine marchionisse ires terras in Cladorub et vnam in Semithesich, et eas omnes quas sub temporibus VWW/adimiri principis, seu patrui patris nostri possedit ecclesia in Lissek in Nelessouich et in Celehhowich sub episco- patus iure antiquo liberas esse statuimus et inquietari prohibemus, saluum ius in omnibus ecclesie Olomucensis libertatis relinquentes, et sicut ab antecessoribus nostris priuilegiatam se gaudet Olomucensis ecclesia, ita per nostre huius donationis gratiam, maguificet se esse liberam et omni jugo vetuste inquietatis penitus exutam. Inhibemus etiam a canonicorum plaustris in theloniis cum uina sua uel salem, segetem uel humulum, seu alia quelibet deducunt sine quibus subsistere non possunt, ne ab ipsis thelonium exigatur, uel aliqua violentia inferatur eis indebite exactionis, Statuentes hanc penam ut quicunque mandati nostri statutum violauerint, et non statim satisfacerint super illato grauamine, extunc vindictam in eos

debitam exerceat ecclesia, et carceris nostri macerentur graui custodia.

Decreuimus etiam hoc obseruari secundum iura canonum, ut clerici non irahantur in iudicium seculare, nec iudicentur per seculares personas, sed ecclesia cuius interest discutiat clericorum iudicia et eorum qui contra ipsos procedunt in qualicunque querimonia, adicientes hoc. ut benefici nostri nichil habeant iudicare de diuortio uel de matrimonio discutere inter virum et mulierem, cum omne íale iudicium soli sit ecclesie specialiter auctoritate apostolica concessum, huiusmodi enim iudicia venditione non indigent, sed penitentia et spiritali iusticia. Vt omnia autem matri nostre sancte Olomucensi ecclesie cupiamus prospera, a deo retributionis beate gratiam prestolantes thabernas canonicorum, que primitus inpediebantur per nostros beneficos thabernarium Olomucensem, seu per villicum nostrum liberas esse precipimus, et ne amplius grauentur inhibemus, in Cirtorige et in Rathay et in Monlibus, et que in dotem sunt ecclesiis assignate et utilitatem. Quia uero de villa dicta Brunowich sepius inpetebatur Epi- scopus et ecclesia Olomucensis et tam per principes quam per nobiles molestabatur principum, ne deinceps calumpniose molestetur uel infestetur,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile