69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
< (^ ^
+ rak ja pers, Mensa G (©
208
indiciis scripturarum eterne memorie commendare, quatenus quanto lucidius
facti ueritas ad plurium defertur cognitionem, tanto districtius ipsa in perenne
testimonium obseruetur. Igitur uniuersitati uestre tenore presentium inno-
iescat, quod nos de bona deliberatione communique consilio et assensu fra-
irum nostrorum Siffrido, ciui et magistro pontum Olomucensi, laneum
unum integrum et alium dimidium in Z'opolan, ad nos et ecclesiam nostram
spectantes, quos ipse a Sighardo sagittario et Widroldo, ciuibus dicte
ciuitatis, de propria pecunia sua emit; iure emphiteutico, quod Burgrecht
dicitur in vulgari, sub annuo censu, qui uidelicet census ad quinque fer-
tones argenti est deputatus, sibi concessimus perpetuo possidendos. Et
quia eidem Siffrido dicto, magistro pontium, de tota abbatia nostra, uillis
ac prouentibus contingeret minui uel augeri marcam argenti, quam quo-
libet annof/ipse Siffridus nobis ratione dictorum laneorum annis singulis
soluere teneretur, marcam argenti relaxamus, sed fertonem argenti omni
anno nobis et ecclesie nostre soluat infra festum beati martyris Wenceslai.
Insuper idem Siffridus in tribus temporibus cuiuslibet anni offerat tres pre-
sentationes, quarum unam nobis offerat infra tempus Pasche cum ouis,
numero quatuor et triginta; secunda presentatio debet esse infra Penthe-
costen, et offerat duos caseos; tertia infra natiuitatem domini, et offerat
duas gallinas. Verum si easdem dictas presentationes suis temporibus
forsan omiserit, non ob id nostram occurret offensam, dum (amen aliquo
dictorum temporum nobis simul e( semel offerat ea, que tenetur. Preterea
uolumus, ut ipse Sifridus de collecta nobis et ecclesie nostre danda et ab
omni seruitutis onere, ut uectura, messura, falcatura ac aliis, quoquo modo
nuncupentur, de nostre concessionis gratia sit exemptus, nec ad iudicia
nostra, que in uulgari Obéne Schud dicuntur, uenire cogatur, nisi ipsemet
uoluntate propria uelit interesse. Sed dum pro suis excessibus citatus
per nos fuerit, coram nobis uel preposito nostro compareat, et in eo omni,
quo per iusti iudicii sententiam uictus succubuerit, satisfaciat, se abbatis
uel prepositi gratie offerendo. Ceterum pro bubulcis suis et mercenariis,
si ipsi in furto, latrocinio, seu etiam homicidio fuerint deprehensi, dictus
Sifridus ciuis nullatenus respondebit, sed ipsimet bubulci et mercenarii pro
se respondebunt. In aliis uero casibus, exceptis tribus supranominatis,
Sifridus pro bubulcis et mercenariis suis respondeat, et nobis satisfaciat
ec | A ^ 4 P e c2 У, + . d.
v, MO pe kodem Pea e en měr AL di enea»
^
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile