69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
195
ordinis Olomucensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum
a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis, quam
ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum per-
ducatur effectum. — Vestra sane nobis exhibita peticio continebat, quod
clare memorie Wencezlaus Rex Boemie ius patronatus quod in затей
Petri in Brunna, in Budwize et in Biles ecclesiis Olomucensis diocesis
obtinebat bone memorie . . Olomucensis Episcopi loci diocesani ad id acce-
dente consensu uobis ac Monasterio uestro pie ac prouide contulit prout
in litteris inde confectis plenius continetur. Nos itaque uestris supplica-
tionibus inclinati collationem huiusmodi ratam et gratam habentes ipsam
auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis in-
fringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare
presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie Nonis Octobris.
Pontificatus nostri anno secundo.
Ex originali ejusdem monasterii.
CCXX.
Composilio controversiae inler episcopum el capitulum Olomucense atque
abbatem Brewnoviensem de parochiis ad monasterium Rayhradense speclan-
libus. Acta Olomucii, V11I. Idus Novembris, 1255.
In nomine domini amen. Bruno dei gratia episcopus. Nicolaus pre-
positus. Herbordus decanus. totumque capitulum Olomucensis ecclesie. omnibus
hanc paginam inspecturis salutem in filio dei uiui. Discretio que mater
virtutum esse perhibetur exigit. et communis suuadet utilitas quamlibet
actionem legitima ipsius moderacione gubernari. ut mortalis memorie de-
fectum suppleat uiuacis littere testimonium rei seriem representans. Noscat
igitur tam presens hominum etas quam in Christo successura posteritas.
quod cum inter mos et honorabiles canonicos Olomucenses ex vna parte.
et inter abbates ac alios prelatos cuiuslibel ordinis ex altera. super decimis
et aliis iuribus episcopalibus disceptacio esset exorta. dominus Martinus
25%
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile