EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

18

probauerit. cidem absque contradiccione assignentur omnia que contingunt defunctvm. Sin avtem. pars bonorum illorum tercia. pro anima defuncti. tercia iudici. tercia vero cedet in usus ciuitatis. Liberum quoque habebit arbitrium advena. vbicunque voluerit sepeliri. Placuit etiam celsitudini nostre. ne aduena contra ciuem. nec ciuis contra aduenam inducat testi- monivm illorum. qui dicuntur Litcovfer. nisi viros honestos habeat cvm illis. Volumus etiam. vt nullus hospes aduena. super debito vel quacunque causa possit inducere testimonium advenarum. contra ciues. nisi cum aduenis habeat vnvm ciuem vel plures. Decreuimus etiam. ut XXIIII. ciuium iurati. de mercatu et aliis que ad honorem et vtilitatem pertinent ciuitatis. pro ingenio suo debeant fideliter ordinare. quorum ordinationem nec iudex. nec ciues. nec alter quispiam. irritabit. Quod qui presumpserit attemptare. soluat iudici penam ab eisdem statutam. Precipimus insuper. vt aput quemcunque inuenta fuerit iniusta mensura, vel iniusta vlna. vel aliquod iniustum genus ponderis. iudici soluat V. talenta. Item. volumus. vt qui- cunque de altero in ciuitate mouens querimoniam de quacunque hereditate. siue de domo. vel agro. vel molendino. vel vinea. fideiussores exhibeat iudici pro X. talentis. quod eandem querimoniam prosequatur. Quicunque bonum hominem qui non fuit de honestioribus ciuitatis cedat. fustibus. iudici talentum. fustigato duo persoluet. vel expurget se met tercius honestorum virorum. Si aliquis infra septa muri. habens valens XXX. talenta. fustibus cesus fuerit. suspectus det iudici duo talenta. ceso V. talenta. vel expurget se met quartus honestorum ciuivm. Si aliqua Jeuis vel inhonesta persona verberata fuerit. que hoc ipsum forte sua meruit insollentia. si suspectus

"hoc probare poterit. met tercius viris credibilibus liber erit a iudice et

actore. Item si aliquis cuiquam ciuium. qui tamen non esí de honestioribus unus percusserit alapam. iudici det dimidium talentum. percusso talentum. et si lesus testimonium producere voluerit contra illum. et si versa uice alter sese voluerit expurgare. expurget se met tercius credibilibus uiris. Qvicunque domum alterius armis. balistis vel arcubus temerarie inuadere presumpserit. et si ipsam inuasionem passus iniuriam cum vicinis suis ho- nestis probauerit. rei tanquam de homicidio puniantur. Si vero querimoniam suam testibus non poterit comprobare. iudici duo talenta. vnvm ciuitati persoluet. Si vero de inuasione domus querimoniam plane mouerit. suspectus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile