EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

172

dere. Quod autem nullus processu temporis super hac donacione nostra liberaliter et de consensu predicti domini Brunonis episcopi rite facta du- bietatis seu friuole questionis scrupulus debeat emergere nullaque possit calumpnia suboriri presentem paginam in euidens argumentum et ad rei memoriam sempiternam conscribi et sigilli nostri munimine iussimus robo- rari. Acta sunt hec in Olomuc Anno domini M. CC. LIII. Indiccione XI. presentibus hiis testibus domino Brunone Olomucensi episcopo Bocekone cum fratribus Mikulone et Kunone Ienchone cum fratre suo Hartlebo Io- hanne pipa Smilone de belkow cum fratribus suis Karosio et Marquardo Sdeslao de Sternberk dapifero Wolbramo pincerna Pardusone Camerario Olomucensi et fratre suo Sudomiro camerario Brechislauiensi Pircosio bur- grauio Olomucensi. Beneda forestario quod vulgariter sonat Lowci Bludone filio Onsonis Nezamislo Iohanne iudice Olomucensi Heinrico de Huzzek Otthone de Mesow Marquardo de Stiria Calocho de Tulbingen teuthonicis Petro prouinciali Olomucensi et alio Petro prouinciali Brecislauiensi Walthero de Ibs Sifrido et fratre eius Gotfrido scriptoribus curie nostre et aliis quam plurimis. Datum in Olomuc per manum Wilhelmi prothonotarii nostri No- nas Augusti.

E codice II. privilegiorum capituli Olomucensis fol. 23.

CXCVIII.

Idem camerario Olomucensi Pardus, allendens devola servitia ejus, villam Wsisko haereditarie conferl. Acta 1253.

En nomine domini nostri Iesu Christi. Amen. Nos dei gracia Pre- mizl. Dux Austrye et Styrie. et Marchio Morawie. Omnibus hanc litteram inspecturis. in perpetuum. Quia diuina fauente clementia in principatu mo- rauie. nostris predecessoribus tamquam heres legitimus successimus opor- (une. conuenit. v& eos sequentes qui prosperitati congratulando temporis suis fidelibus in hereditatibus et commodis diuersis prouidebant. et nos nostris temporibus fidelium nostrorum considerantes constanciam inconuulsam. ipsis rationabiliter prouidere curemus. Nouerint igitur vniuersi. tam pre- sentis temporis homines quam futuri. Quod nos attendentes deuota seruicia


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile