69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
_ 142 |
CLXVII.
Innocentius papa IV. monasterio fratrum. Praedicatorum Olomucii indul-
gentias concedi. Dt. Mediolani, V. Kal. Septembris, 1251.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . priori
et conuentui ordinis fratrum predicatorum Olomucen. salutem et aposto-
licam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, ut sibi a fidelibus
suis digne ac laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue, que merita
supplicum excedit et uota, bene seruientibus multo maiora retribuit, quam
ualeant promereri; nichilominus tamen desiderantes reddere domino popu-
lum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum ei quasi quibusdam
illectiuis muneribus, indulgentiis scilicet et remissionibus inuitamus, ut ex-
inde reddantur diuine gratie aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia vestra
congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis,
qui eandem ecclesiam in anniuersario die dedicationis ipsius uenerabiliter
uisitarint, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi pe-
nitentiis misericorditer relaxamus. Datum Mediolani V. Kal. Septembris;
pontificatus nostri anno nono.
In eundem. modum indulgentias. concedit verbis solummodo „in anni-
„uersario die dedicationis ipsius" zufatis in „in festo beati Dominici."
Dt. Mediolani II. Nonas Septembris. (1251).
Ex originalibus ejusdem monasterii.
CLXVIII.
Piemysl, marchio Moraviae etl dux Austriae, confirmal donaliones, a se,
Bawaro viro nobili, et a matrona domina Dobislawa hospilali s. Joannis
Hierosolymitani factas. Dt. apud Netolice, 1251.
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Premilz diuina
clementia marchio Morauie. et dux Austrie. omnibus in perpetuum. | Con-
siderantibus nobis. quod ea. que geruntur sub tempore uetustas obliuionis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile