69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
13
et iuratorum ciuitatis emendetur. Si autem homicida deprehensus fuerit
in ipso actu cum gladio cruentato. et si iudex hoc probare poterit cum.
VI. idoneis et honestis personis. et vno iurato. capite puniatur. Si vero
iudex predictas personas non habuerit ad probandum. probet metquintus.
duobus uidelicet iuratis aliis duobus honestis uiris. ita ví de predictis
VI. uiris. vel de quatuor sequentibus nullus inimicus. vel emulus exstiterit
interfecti. capite püniatur. Si autem homicida legitimis ter vocatus edictis.
coram iudicio non comparuerit. iudex eum proscriptum denunciet. et prima
pars bonorum suorum iudici. altera pars actoribus. tercia vero cedat liberis
et vxori. Verum si liberis et uxore careat homicida. qui proscripcione
dampnatur. prima pars bonorum suorum iudici. altera pars actoribus. tercia
vero ecclesiis egentibus. et ad uias reformandas de communi consilio im-
pendatur. Igitur. quicumque pro homicidio in proscripcionem devenerit. in
ipsa per annum et diem. omnium interuentv destitutus et auxilio. permanebit.
Decernimus eciam. vt quicunque propter homicidivm dampnetur exilio. finito
anno et die. nequaquam ciuitatem intrabit. antequam marcam argenti ciuitati
assignet. Sane. si homicida non habet infra muros valens quinquaginta
talenta. et nichilominus fideiussorem pro se poterit inuenire. idem fideiubeat
pro eo in summa. L. talentorum. de quibus quinquaginta talentis tercia
pars iudici. tercia pars actoribus. tercia vero ciuitati solvetur. Si fideius-
sorem non habuerit. iudex ipsum capiat. et teneat. quousque de ipso iudicet.
sicut iusium fuerit. et ordo postulat racionis. Insuper. si filius aut amicus
alicuius quemquam occidat. et pater vel amicus eius absens fuerit. vel
presens manum non apposuerit. si met tercius virorum fidelium hoc pro-
bare poterit. ab omni culpa et pena ipsum decernimus absolutvm. Item si
quis de homicidio incusatus. confessus fuerit. quod id fecerit. vim vi repel-
lendo. id est. Notwernde. si hoc ipsum probauerit. met septimus probabilium
virorum. inter quos VIL sit vnus de iuratis principis. innocens erit. Et
si iuratum habere non poterit. acquirat eum per dei iusticiam. id est per
ivdicium aque. Si vero in aqua processum non habuerit. sed defectum.
acquirat eum per ignitvm ferrum. Et talis expurgacio et iudicium. cuilibet
indulgetur. qui de homicidio inpulsatur. Nunc de vulneribus duximus ad-
nectendum. Si quis ciuium alicui manum amputauerit. vel pedem. aut nasum.
avi aliquod nobile membrum abstulerit. iudici pro pen». quinque talenta
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile