69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
à
m
12
XXXII.
Wenceslaus, rex Bočmiae liberlates, jura el leges civitalis Brunensis
stabilit. Dt. Pragae, mense Januario, 1243.
Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Nos Wencezlaus
Omnibus. tam posteris quam modernis.
etem largius elucescit.
In nomine
Dei gracia Rex Boemie quartus.
Salutem. Gloria principum per pacem et subditorum qui
cum fama clementie. ac diligentia protectionis eorum extenditur in posteros.
et memoria nominis eorum. quam continue studio uirtutis acquirunt. apud
homines permanet immortalis. Salutem quoque perpetuam a domino pro-
merentur. cum subiectos quibus possunt bonis consuetudinibus et institutis:
honestis. ab enormitatibus quibus non solum corpora. sed etiam anime in-
tolerabilia pericula sustinerent. retrahunt. et ad iusticie tramitem. conuer-
sacionemque probatam. et accepíam et vtilem vniuersis. iuris seueritate
perducunt. Hinc est. quod nos dilectorum ciuium nostrorum de Bruna
deuocionem. precesque affectuosas. et assiduas aduertentes. libertates et
iura subscripta. per que tranquillitati et communi vtilitati eorum decreuimus
jpsis. et eorum heredibus et posteris. de Regia clementia
indulgemus. quas de gracia speciali nichilominus eisdem scripti presentis
testimonio confirmamus. Statuimus igitur. v& quicumque ciuivm habens infra
civitatis ambitum. hoc est infra fossatum et murum. valens quinquaginta talenta.
quemquam occiderit. nulla pro se fideiussione indigeat. sed iudex ipsum
citet tribus edictis. id est tribus vicibus infra. VI. ebdomadas. ita quod cui
homicidium impingitur. neget. se idem homicidium commisisse. et si se
innocentem ostendere voluerit. expurget se VII. viris credibilibus et honestis.
inter quos videlicet VIE. sit unus de iuratis Principis. quem si habere
iusticiam. id est per aquam. Item. Qvi-
nequiuerit. acquirat eum per dei ius
cunque alium de homicidio. vel de inuasione domus. hoc est Heymsvoche.
vel de quocumque reatu consimili culpauerit. priusmet secundus iuret coram
iudicio. quod nec inuidie. nec inimicicie causa. nisi de culpabili conqueratur.
Qvod si non fecerit. actor ipse querimonie sue renuntiabit coram iudicio.
quam contra suspectum habebat. Si vero suspectus. VII. se uiris prefatis
expurgauerit. innocens erit a iudice et actore. Si vero talem expurga-
cionem habere nequiuerit. capite puniatur. vel secundum graciam iudicis
prouidendum.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile