EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

97

fuerit, auxilio nostre potestatis, guam ex nunc uobis et. successoribus uestris per nos et heredes ac successores nostros dare in fide, qua deo tenemur, promittimus, quotiescumque fuerimus requisiti, non obstante praua et per- uersa consuetudine Morauorum, qua se dicunt ad solutionem decimarum non teneri, quia longo tempore non soluerunt, non attendentes, quod talis consuetudo est peruersa corruptela, quia christiani nomen et signum chri- stianitatis abolet, nec temporis in delictis prodest diuturnitas, quia tanto grauiora sunt crimina, quanto diutius infelices animas detinent alligatas. Hanc autem nostre concessionis et declarationis seriem, inspectis uestre deuotionis seruitiis, que nobis et corone nostre nec non sancte Romane ecclesie in persona nostra incessanter exhibetis, ut de rebus penitus ta- ceatur, uite uestre pro nobis non parcentes, volumus et petimus ad euiden- tiorem cautelam per sedem apostolicam confirmari. Acta sunt hec in Brunna, presentibus hiis testibus: Alberto preposito sancti Petri in Brunna. Erken- berto, burcrauio de Starkenberch. Borsone marscalco nostro. leros pincerna nostro. leros et Hugone fratribus de Waldenberch. Hirzone coquine nostre magistro, et aliis quam pluribus. Datum per manum magistri Dyonisi Wissegradensis prepositi, regni nostri cancellarii.. Anno domini M. CC. XL. VIII. HI. Idus Decembris. Indictione secunda.

E codicibus MSS. Cremsiriensi C. V. et Olomucensi I. membr. fol. 59.

CXXIX.

Jdem donat eidem episcopo jus patronatus et jurisdictionem temporalem in monasterio Rayhrad. Acta Brunae, III. idus Decembris, 1248.

WV encezlaus, dei gracia quartus Boemorum rex. Dilecto fideli suo, uenerabili in Christo patri Brunoni, episcopo Olomucensi, eiusque succes- soribus in perpetuum. Inter ceteras et preclaras uirtutum sedes non im- merito locum sibi munificentia vendicat specialem, que, licet munificum quemlibet faciat uirtuosum, clariori tamen luce refulget in principe, dum, quanto sublimius habitat, tanto prolixius radios sue claritatis extendit. Habet in se preterea regalis munificentia quoddam speciale, quia de dantis

aceruo non minuit, nec largientis emolimenta debilitat; sed cum aliquos 13


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile