69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
96
soribus in perpetuum. Ad promerendam eterne vite beatitudinem tanto
debent regnorum rectores et prouinciarum principes studiosius anhelare,
quanto in terris a Rege Regum eterno pre ceteris sunt temporalibus diuitiis
prediti, et excellentioris potentie tytulis insigniti; quia, dum a suo creatore,
quam habent potentiam, deuote recognoscunt, sua felicitius altissimi virtute
Regni possident gubernacula, et ad regni celestis gloriam diuina suffulti
clementia possunt facilitius peruenire. Inter huiusmodi sane nostrarum
considerationum curas, quibus semper altissimo creatori nostro placere
proponimus pietatis operibus, prout ipsius misericordia nobis promittit, altiori
mente reuoluimus, qualiter ecclesias diuino cultui deputatas, et uiros eccle-
siasticos, qui in ipsis ecclesiis Christi sanguine libertate donatis uelut
splendor fulgent firmamenti beneficiorum nostrorum munificentiis honoremus,
ut tempore messionis extreme cum multiplicato fructu recolligamus in celis.
quod in terris pie deuotionis affectu ob eterni regis reuerentiam seminamus.
Sane et si catholicus quilibet vniuersa legis precepta diligenter attendere
debeat, multo fortius hoc facere tenentur principes, qui in se ipsis debent
ostendere, qualiter eorum subditi in oculis possint diuine maiestatis com-
placere, et sic per bona transire temporalia, vt eterne glorie fructu non
priuentur. Cum igitur diuine legis sit preceptum: Honora deum de tua
substantia, quod de solutione decimarum fore dictum euidenter intelligit,
qui prudenter attendit. Dominus enim ac redemptor noster, qui suis vni-
uersa misericorditer iribuit creaturis, sibi decimas in signum vniuersalis
dominii reseruauit, quas per totum orbem terrarum in suorum personis
seruitorum a populo sine contradictione qualibet recipit christiano. Sunt
enim decime tributa egentium animarum et subsidia extollentium organa
diuine laudis, quas qui clericis, immo uerius ipsi deo subtrahit, uel soluere
contradicit, sacrilegium euidenter incurrit, et improbum furti crimen non
euadit, quia rem contracíat alienam inuito domino dominorum. Nos igitur,
qui ex suscepte dignitatis officio vniuersis ecclesiis, in districtu domini
nostri constitutis, debitam seruare tenemur libertatem, et nostros a scele-
ratis actibus subditos cohibere, uobis et successoribus uestris imperpetuum
ius Olomucensis ecclesie ac omnium aliarum declarando, per presentes
litteras indulgemus, ut per lotam dyocesim Olomucensem decimas secundum
formam canonum recipiatis et exigatis ex integro, inuocato ad hoc; si necesse
ss
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile