69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
et fratrem Ortulfum laycum finaliter est decisa. quod ecclesia Lucensis
respectu parrochie in Scrilluwicz singulis annis predialium decimarum. que.
maiores uocantur medietatem. et decimas que minores dicuntur ex integro
sine omni contradictione quiete ac pacifice percipiat in futurum. Acta sunt
hec anno domini M. CC. XL. VIII. in Octaua natiuitatis Beate virginis
in Ecclesia Sancti Nicolai in Znoym coram testibus quorum hec sunt no-
mina. Wipertus prepositus Sancti Ypoliti. Hermannus prepositus de Grus.
Gerardus prior Lucensis. Rodlo Cvllerarius. Olricus vicarius in Zmoym.
Hermannus Scolasticus ibidem. Frater Conradus de Brunna et frater Egi-
dius ordinis fratrum minorum. frater Nicolaus Sacerdos. et frater Ortulfus
laycus de hospitali. Vt autem hec compositio rata sit et firma presens
scriptum sigillis nostris e£ Hermanni prepositi de Grus ac fratris Conradi
de Brunna ordinis fratrum minorum duximus roborandum.
Ex originali in archivo monasterii Lucensis.
CXXVI.
Innocentius papa IV. confirmat Hermanno, marchioni Badensi, donatum
sibi inler vivos a Gerlrude ducissa ducalum Auslriae. | Dl. Lugduni,
XVIII. Kalendis Oclobris, 1248.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Nobili viro Hermanno
marchioni de Baden. Illa, quam ad apostolicam sedis habes, deuotio pro-
meretur, ut tuis petitionibus eo fauorabilius annuamus, quo plenius iustitie
sapiunt debitum, et equitatem iuri consonam noscuntur apertius continere.
Hinc est, quod nos deuotionis tue precibus inclinati ducatum siue prin-
cipatum Austrie cum omni honore, districtu et iure ipsius tibi donatum rite
ac liberaliter inter viuos a nobili muliere G.(ertrude) ducissa Austrie,
uxore tua, ad quam idem ducatus per successionem hereditariam secundum
antiquam et approbatam ipsius terre consuetudinem, nec non per summos
pontifices, imperatores et reges Romanorum, uí asseris, confirmatam, dicitur
legitime deuolutus, auctoritate tibi apostolica confirmamus; et presentis
scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc
paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile