Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
pr же TT
58
LXXV.
bus et populo civitalis el dioeceseos Olomucensis de
Idem baronibus, militi
Dt. Lugduni, XIII. Kal. Octobris, 1245.
eodem scribit.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Nobilibus viris, baro-
nibus, militibus et populo ciuitatis et diocesis Olomucensis salutem et apo-
stolicam benedictionem. Cum id, quod de Cunrado factum fuit in ecclesia
Olomucensi . . . (elc. ut supra n. LXXI. usque . . .) incrementa.
Ideoque uniuersitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam,
mandantes quatenus eundem B.(runonem) electum ecclesie supradicte ac
eius procuratores et nuntios recipientes benigne ac honeste tractantes,
exhibeatis ei honorificentiam debitam et deuotam, ipsius salubria monita et
mandata suscipiendo deuote ac inuiolabiliter obseruando, ita quod vos de
filialis deuotionis affectu, sibi a vobis exhibito, possitis a deo et hominibus
commendari, eumque ad caritatem et dilectionem vestram abundantius pro-
uocare. Dat. Lugduni, XIII. Kal. Octobris. Pontificatus nostri anno tertio,
Ex eodem Regesto — epist, 166,
LXXVI.
Idem electo F'errariensi, sedis apostolicae legato, provisionem ecclesiae
Olomucensi de Brunone faclam motam | facit, monelque, ut regem Boémiae
eliam per amicos ejus ad. suscipiendum eundem episcopum inducere studeat.
Dt. Lugduni, XIII. Kalendas Octobris, 1245,
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio . , electo
Ferrariensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum id, quod de Cun-
rado factum fuit in ecclesia Olomucensi . . . (elc. ut supra, usque . . . )
incrementa. Unde dictum regem attente rogandum duximus et monendum,
ut eundem B. electum ecclesie supradicte ac eius procuratores et nuntios,
nec non et canonicos, qui pro ecclesie predicte prouisione ad Sedem
apostolicam accesserunt . . . (elc. ut supra, in ea que millitur regi, usque. .. )
laudibus commendare. Ideoque mandamus, quatenus quod a nobis de prefato
capellano prouisum est prosequens diligenter, eundem Regem ad ea, que
ipsum pro dicto electo literis nostris rogamus, tam per te, quam per
———