EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

54

LXX.

Innocentius papa IV. confirmal fundalionem monasterià Cellae castitatis Brunae factam a rege Boëmiae Wenceslao. Dt. Lugduni, IV. Kal. Junii, 1245. :

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in Christo filiabus . . Priorisse ac Conuentui Monasterii Ancillarum christi de Cella caslitatis in Brunna ordinis sancti Augustini Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis uotis. et honestis petentium precibus fauorem beniuolum impertiri. Cum igitur sicut nobis exponere curauistis. Carissimus in Christo fllius noster . . Illustris Rex Boemie diuino intuitu benigno prosequens uos fauore locum

in quo uestrum monasterium fundauistis spectantem ad ipsum. pia et pro-

uida liberalitate donarit. nos uestris precibus benignius annuentes. dona- tionem eandem. gratam et ratum habentes ipsam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indigna- tionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni IH. Kalendas Iunii Pontificatus

nosiri anno secundo.

Ex originali in archivo Soc. Jesu Brunensis.

LXXI.

Wenceslaus, rex Boémorum, confert monialibus in Oslowan villam Potech" pro quibusdam rebus sacris, quas ab eisdem ad usus monasterii s. F'rancisci Pragae emerat. Dl. Pragae, mense Julio, 1245.

WVencezlaus dei gracia quartus Bohemorum rex religiosis et dilectis in Christo dominabus Abbatisse et conuentui sanctimonialium Cisterciensis ordinis in. Ozlawa salutem in filio dei uiui. Contractuum sollempnitas non inmerito est a legislatoribus introducta ut per eam cautum sit contrahen-

S-

ka À


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile