EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

41

omnibus tam presentibus quam futuris. quod nos considerata virorum vene- rabilium fratrum cruciferorum domus hospitalis s. Iohannis Baptiste. quanta apud peregrinos et pauperes christi elemosinarum prefulgeant erogatione. bonis eorum actibus in subsidium. orationumque ipsorum apud deum cupientes participatione gaudere. molendinum in Hrpurch cum omnibus prouentibus et attinentiis. vtilitati et commodo fratrum in JMewrperch contulimus ad robur ordinis et nostrorum in remedium peccatorum. libere et perhenniter iure hereditario possidendum. Volentes quod nostre donum collationis ratum et stabile modo debito in posterum obseruari. presentis scripti paginam nostri sigilli munimine decreuimus more solito communiri. Acta sunt hec dominice incarnationis Millesimo Ducentesimo Quadragesimo III. anno Indictione III. Datum apud Bvrgleis in castello. IIII. Nonas Iunii. Huius rei testes sunt. Dominus Bosceco. burcrauius de Znoim. Dominus Cerho. Burcranius de Meidperch. Marchardus de "Teintz. Remboto scriba regis. Dominus Chuno prepositus. Eberhardus sueuus. Vlricus de Hittendorf.

Ex originali in archivo Melitensium Pragae.

LIII.

Innocentius papa IV. abbatibus de Zabrdowice et "Trebjé, et praeposito in Luh mandat, ul litem monaslerii Daubrawnicensis cum fratribus militiae lempli in Jamolice decidant. DI. Anagniae, X. Kalendas Augusti, 1244.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . de Zabardoviz . . de 'lrebecz abbatibus et . . preposito sancti Benedicti apud Brunnam salutem et apostolicam benedictionem. Conqueste sunt nobis . . abbatissa et sorores monasterii sancli Francisci Olomucensis diocesis. quod magister cruciferorum militie templi domus in Iemolitz eis- dem super decimis. redditibus. possessionibus et rebus aliis iniuriatur. Mandamus itaque discretioni uestre et per apostolica scripta iniungimus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota debito fine decidatis. facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam fir- miter obseruari. 'Uestes autem qui fuerint nominati si se gratia. odio uel

6


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile