69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
384
capituli apposuimus huic scripto. Item huius rei testes sunt. Paulus. Wse-
zlaus. Hodizlaus. Lupellus. Victor. Franco. Olomucenses vicarij. Pardus
camerarius. Nezamisl. Iencho. Bohussie. Olomucensis, Gradicensis Prero-
uiensis burchrauij Iohannes sudarius. Ludzlaus magister venatorum. Benco
prouincialis. et alij quam plures. In cuius rei memoriam sempiternam
presentem paginam nostri sigilli munimine roboramus. Actum in Olomuz
anno domini Millesimo. CC. LX. VI. IIII. Nonas Iunij.
E vidimus ab anno 1304. in archivo capituli Olomucensis. — Apo-
graphum in codicibus Cremsiriensi nro. CXXVL, et Olomuc. I.
membr. fol. 32., chart. fol. 45.
CCCLXXXI.
Idem confirmal monasterio Oslowanensi cessionem juris patronatus ecclesiae
in Neukirch faclam a Kunegundi, regina Boémiae et marchionissa Moraviae.
Dt. Cremsirii, 111. Nonas Junii, 1266.
Nos Bruno dei gratia Episcopus Olomucensis. Notum esse cupimus
presentium inspectoribus et auditoribus vniuersis. quod cum Abbatissa et
Conuentus de Osía nostre diocesis. ordinis Cisterciensis. Ivs patronatus
Ecclesie de Nvuuenkirghen nostre diocesis. ad se dicerent pertinere. Inclita
domina nostra Domina Chenegundis. Regina Boemie. sibi Ivs patronatus
ecclesie predicte cepit eciam vendicare. Tandem vero auditis instrumentis
et priuilegiis. que pro se predicte Domina Abbatissa et Conventus super
Ivre patronatus eiusdem ecclesie producebant. domina nostra Regina pre-
fata. deum pre oculis habens et nostris acquiescens hortacionibus cessit
ivri. suas nobis super huiusmodi cessione litteras dirigendo. quas de
verbo ad uerbum presentibus inseri fecimus ad memoriam et cautelam.
quarum tenor talis est. Reuerendo patri ac domino B. Olomucensis Ecclesie
Episcopo. Ch. Regina Boemie. Ducissa Austrie et Stirie. Marchionissa
Morauie. cum filiali reuerencia salutem. Paternitati vestre presentibus
scriptis declaramus. quod nos deum habentes pre oculis. et consilio uestro
innitentes de Ivre patronatus ecclesie que dicitur Nuwenkirghen cessimus
et cedimus ecclesie de Ozla. Licet multa discrimina oriri possent contra
—
- |
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile