69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
379
vestram affectu speciali duximus requirendam, in virtute vobis obedientie
districte nichilominus precipiendo mandantes; quatinus pro diuina beatique
Wencezlai, et nostra reuerentia, et vos dictum negocium habentes pro-
pensius commendatum, nuncios ipsius ecclesie cum ad vos venerint benigne
recipere ac honeste tractare curetis, apud plebem vestram ipsum negocium
iuxta requisitionem et informationem ipsorum nunciorum fideliter et effica-
citer promouentes. nec ab eis quod penitus et districtius inhibemus, cum
necessitatem ipsius ecclesie debeatis propriam reputare, porcionem aliquam
exigatis. 'laliter in hijs et in alijs que promotionem nogocij respiciunt
facientes quod ex operibus deuotionis et caritatis, quam principaliter Olo-
mucensi ecclesie tamquam matri vestre ex debito vos gerere conuenit,
possitis merito commendari. Et licet de omnibus vobis firmam habeamus
fiduciam quod mandatum nostrum tocius diligentie studio exequi debeatis,
nichilominus tamen cum et sic deuotorum noscatur sinceritas, et rebellium
proteruitas, dedimus dictis nuncijs in mandatis vt illos quos circa pro-
motionem eiusdem negocij desides senserint et remissos ad nostram si infra
diocesim fuerimus, sin autem ad decani et capituli Olomucensis presentiam
citare debeant pro meritis recepturos, cum tales vtique in quorum cordibus
illa quam matri sue tenentur gerere videbitur per inobedientiam huiusmodi
caritas deuotionis extincta, sint merito puniendi. Preterea vt memoratum
negocium ad vtilitatem et profectum ecclesie nostre felicius prosperetur,
omnes indifferenter alias petitiones et post et ante negocium istud con-
cessas a nobis, suspendimus ct interdicimus, quousque inchoatum Olo-
mucensis ecclesie negocium peragatur. Inhibentes districtius nequis nuncius
seu petitor, loci cuiuscumque nostris contra interdictum et suspensionem
- huiusmodi, litteris vti presumat. Datum apud Ghelz. in die beati Nicolai.
anno domini M. CC. LXV.
Ex originali in archivo capituli Olomucensis.
48 *
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile