69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
378
cum plenitudine omnis boni. Etsi zelum pietatis ad omnes generaliter
extendere teneamur, specialiter tamen amplioris pietatis et gracie preroga-
tiua censemus dignos, quorum uita laudabilis secundum meritorum exigen-
tiam ad huiusmodi pietatis et gratie insignia efficit aptiores. Qua de causa
venerabilibus viris Abbati et Capitulo in Sar ad honorem dei ac genitricis |
eius cui militant in fama et conuersatione laudabili ac honesta, ex affectione
sincera, qua venerabilem virum dominum Winricum Abbatem amplectimur
et Capitulum dicti loci, Capellam in Kotbers cum dote eius et decimam
thelonei ibidem pleno iure ac perfecta libertate ex deliberatione matura
contulimus in remedium animarum progenitorum ac successorum nostrorum
et nostrum. In cuius rei testimonium presens instrumentum super hoc
confectum dari fecimus eisdem sigilli nostri karactere consignitum, cum
annotatione testium qui intererant subscriptorum. Qui sunt hii. Iacobus,
Heinricus, Styzlaus Capellani nostri. Wernherus dictus Piscator Iudex in
Broda, et alii quam plures. Actum in Suomirburch Anno domini MCCLXV.
In die beati Andree Apostoli. Datum ibidem per manus notarii nostri
Gerlaci Quarto Nonas Decembris Anno Indictionis octauo.
Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo illaeso, — Item apud Stein-
bach — II. pag. 22,
CCCLXXVI.
Bruno, episcopus Olomucensis, encyclicis literis collectores ad sublevandum
ecclesiae suae exustae commendat. Di. apud Kelč, in die beati Nicolai,
1265.
B.(runo) dei gracia episcopus Olomucensis. Dilectis in Christo.
decanis. plebanis, et eorundem vicarijs et alijs ecelesiarum rectoribus,
ciuitatis et diocesis Olomucensis, quibus hec littera exhibita fuerit, salutem
in domino, Cum petionis negotium quod ad presens agitur, pro necessi-
tatibus ecclesie nostre Olomucensis tanto diligentius amplecti, tantoque
studiosius prosequi debeamus, quanto feruentius, ipsius que mater est et
domina omnium nostre diocesis ecclesiarum, ex debito aspiramus honorem,
quantoque maiora et pociora ad decorem requiruntur ipsius, Vniuersitatem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile