EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

366

indiuisim uidetur esse uilla, dedisti ecclesie nostre libere, et in nostris manibus resignasti, recipiens a nobis in feudo bona predicta, que medie- tatem bonorum, ab ecclesia nostra collatorum tibi et heredibus tuis, et amplius valere noscuntur. In recognitionem vero bonorum episcopalium que tibi contulimus dabis annuis singulis canonicis ecclesie nostre mensuram vnam tritici continentem modium vnum Opauiensem de manso siue de laneo quolibet, et de mansis dumtaxat censualibus tibi, de allodio tuo, de zluho- nibus, de manso iudicis nichil dabis. Item de bonis emptis, et de bonis cum vxore tua datis tibi, vt ab hiis discerni possint, similiter nichil solues. Nam bona episcopalia, que tibi collata sunt, ad heredes tuos tantum filios transferentur, et numquam ad filias; sed empticia bona et cum vxore data libi, iure successionis tam ad filias quam ad filios transferentur. De pre- dictis bonis omnibus tam emptis quam episcopalibus in necessitatibus in quibus adesse tenemur domino nostro Regi Boemorum illustri, ad honoris sui et terre sue defensionem, et in propriis necessitatibus nostris, succes- sorum nostrorum, et ecclesie nostre, seruicia facies militaria in armis vide- licet et dextrario quandocumque per nos aut successores nostros fueris requisitus; et heredes tui in bonis predictis succedentes tibi ad eadem et similia seruicia perpetuo tenebuntur. Quod autem omnia premissa tam nobis, successoribus nostris et ecclesie nostre, quam tibi et heredibus tuis rata seruentur et stabilia, semperque maneant inconuulsa, nec vllius tem- poris euo ullatenus inmutentur, sed perpetuum irreuocabiliter sortiantur effectum, hanc paginam ad rei memoriam sempiternam inde confectam sigilli nostri iussimus munimine roborari. Et nos Olomucense Capitulum propriis huic carte subscribentes nominibus, predictam infeudationem factam tibi et heredibus iuis per venerabilem patrem, dominum nostrum Brunonem epi- Scopum Olomucensem, videutes ipsam ecclesie nostre necessariam et hone- stam, ratam habemus et gratam, et consensum nosírum annotatum et ex- pressum presentibus vnanimiter adhibemus. Et quod super hoc eciam nullus futuris temporibus dubietatis vel calumpnie possit oriri scrupulus hanc eciam paginam ad firmiorem rei stabilitatem sigilli nostri fecimus appensione muniri. Ego Bartholomeus decanus, Ego Herbordus prepositus, Ego Stephanus Olomucensis archidiaconus, Ego Symon custos, Ego Iohannes Znoemensis archidiaconus, Ego Alexius prepositus de Wolframskirken, Ego Heydolfus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile