EN | ES |

Text view

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

348

quod ciuitas ipsorum, que Lutomisil dicitur, que et ipsi ecclesie adiacet, iure fori, iure ciuili, iure iudicii ceterisque iuribus ac libertatibus gaudeat, quibus ciuitas nostra Gredcz et alie ciuitates nostre per Regnum Boemie sunt contente; et quod homines dicte ciuitatis et ubique per abbaliam constituti nullius castri nullorunque iudicum uel officialium seu beneficia- riorum astent iudicio, sed Prage coram nobis vel nostro uicario iudicentur, et sint liberi et exemti ab omni iugo seruitutis seu exactionis et grauaminis, tam ab hiis, que vulgariter dicuntur Narok seu Ziwod, quam ab hiis, que uocantur JVarez, et a retibus ad uenationem ducendis, et a uictualibus canibus dandis et ipsorum custodibus, qui Holofy vocatur; ab eo etiam, quod dicitur Ozzep, atque a sex denariis, quod dicitur Sezíne, qui dari debentur magistro uenatorie dignitatis. Statuimus etiam, ne homines memorate ecclesie grauentur in hoc, quando aliquis occisus seu strangulatus fuerit, quod materna linqua Híawa nuncupatur, siue se inuicem seditiose uulnerauerint, siue a latronibus uulnerentur, quod dicitur Ranne, liberi sint et absoluti, abbati tamen de culpis huiusmodi responsuri. Si vero aliquis hominum dicte Ciuitatis et ecclesie suspensus fuerit uel suspendendus, quod Wixelche

dicitur Boemice, ipsos penitus decernimus absolutos, arbitrio abbatis nichilo- ,

minus relinquentes, ut pro hiis et aliis culpis homines suos pena debita puniat, in usus monasterii, quicquid ex culpa prouenerit, conuertendo. Decer- nimus etiam, quod, quicquid emolumenti uel utilitatis de molendinis prefate ecclesie prouenerit, abbas duntaxat et nullus alter recipere teneatur. Ad maiorem preterea nostre liberalitatis concessionem omnia priuilegia, predicte ecclesie a nostris antecessoribus pia consideratione concessa, siue sint realia siue personalia, ad res seu iura pertinentia, dummodo appareant in prima figura, et autenticis sigillis sigillata, non uitiata, non cancellata, non in aliqua sui parte abolita, rata habemus et firma, et ea auctoritate presentis scripti confirmamus, nolentes illa tractu temporis a maliuolis aliquibus ausu temerario uiolari. In cuius rei testimonium presentes litteras supradicte ecclesie pro memoria prefatorum omnium sempiterna concedimus, sigillorum nostrorum munimine roboratas, testibus, qui aderant, subnotatis. Ierosius, burgrauius pragensis, et filius eius Albertus. Andreas, Came- rarius pragensis. Vlricus, subcamerarius. Chacho, iudex terre, et filius suus protywen. Zmilo de Belkow. Egidius de Zuabenicz, et filius suus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile